Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

numquid reprehendi hereditarias sepulturas? unum miser locutus sum, quod uirgines saepius deberent cum mulieribus esse, quam cum masculis: totius oculos urbis offendi, cunctorum digitis notor. multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis, et factus sum eis in parabolam, et tu putas aliqua deinceps esse dicturum?

Verum, ne Flaccus de nobis rideat — amphora coepit institui: currente rota cur urceus exit?—, reuertimur ad nostros bipedes asellos et in eorum aurem bucina magis quam cithara concrepamus.