Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Vellem tibi aliquid et de diapsalmate scribere, quod apud Hebraeos dicitur sela, et de ephod et de eo, quod in cuiusdam psalmi titulo habetur pro \'aieleth\', et ceteris istius modi, nisi et modum epistolici characteris excederem et tibi auiditatem magis dilatae deberent facere quaestiones. tritum est quippe prouerbium ultroneas putere merces. unde et nos de industria dicenda reticemus, ut auidius uelis audire, quae tacita sunt.