Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Praetermitto, quod in matris utero benedicitur ei, antequam nascatur, quod in fiala nitentis uitri et omni speculo purioris patri uirgo traditur per quietem, quod adhuc infantiae inuoluta pannis, uix annum decimum aetatis excedens honore futurae beatitudinis consecratur; sit gratiae omne, quod ante laborem fuit, licet deus praescius futurorum et Hieremiam sanctificet in utero et Iohannem in aluo matris faciat exultare et Paulum ante constitutionem mundi separet in euangelium filii sui: ad ea uenio, quae post duodecimum annum sudore proprio elegit, arripuit, tenuit. coepit, inpleuit.