Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nemo reprehendat, quod in epistulis aliquos aut laudamus aut carpimus, cum et in arguendis malis sit correptio ceterorum et in optimis praedicandis bonorum ad uirtutem studia concitentur. nudius tertius de beatae memoriae Lea aliqua dixeramus: ilico pupugit animum et mihi uenit in mentem non debere nos tacere de uirgine, qui de secundo ordine castitatis locuti sumus.

igitur Asellae nostrae uita breuiter explicanda est, cui quaeso ne hanc epistulam legas - grauatur quippe laudibus suis -, sed his potius, quae adulescentulae sunt, legere dignare, ut ad exemplum eius se instituentes conuersationem illius perfectae uitae normam arbitrentur. [*]( 1 uel. hab. S ualemus La.c. 3 nos] os D 4 perpetuo B extimemus B existimemus S ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](II = Turiccnsis Augiensis 49 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 3568. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII (praebet. duo apographa: fol. 53b—54a = BI et fol. 57b—5sa = B2) ) [*]( 6 ad quam supra de uita aseUae LII ad mareeUam hier de uita et \' obitu asellae D ad eandem Bl ad marcellam de uita asellae B2; Hieronytni nomen exhibent tituli in LDB2 8 correctio ΠΒ1 10 nudus L leae codd. 11 dixeramus] diximus scilicet (sequitur pars epist. XXIII, quae est a p. 212, 16 ita eam usque ad 213. 17 dei nostli) cum igitur hec dixissemus Bl pupug.t Bl pupungit L,ΠΒ2a.c. popungit D mente L 12 non-tacerel nunc debere agnosci Bt que B2a.c.m2 secundo in ras. m2 B2 13 caritatis L asellere L 15 aduliescentule L )

215