Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sicubi concaua uallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationi locus, illud miserrimae carnis ergastulum; et, ut mihi ipse testis est dominus, post multas lacrimas, post caelo oculos inhaerentes nonnumquam uidebar mihi interesse agminibus angelorum et laetus gaudensque cantabam: post te in odorem unguentorum tuorum currimus.

Si autem haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur? nempe illud apostoli: uiuens mortua est. si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi uinum fugiat pro ueneno.

haec aduersus adulescentiam prima arma sunt daemonum. non sic auaritia quatit, inflat superbia, delectat ambitio. facile aliis caremus uitiis; hic hostis intus inclusus est. quocumque pergimus, nobiscum portamus inimicum. -uinum et adulescentia duplex incendium uoluptatis. quid oleum flammae adicimus? quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus?