Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

caue, quaeso, ne quando de te dicat deus: uirgo Israhel cecidit; non est, qui suscitet eam. audenter loquor: cum omnia deus possit, 1 suscitare uirginem non potest post ruinam. ualet quidem liberare de poena, sed non ualet coronare corruptam.

timea- ! mus illam prophetiam, ne in nobis etiam conpleatur: et uirgines bonae deficient. obserua, quid dicat: et uirgines bonae deficient: quia sunt et uirgiues malae. qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. perit ergo et mente uirginitas. istae sunt uirgines malae, uirgines carne, non spiritu, uirgines stultae, quae oleum non habentes excluduntur ab sponso.

Si autem et illae uirgines uirgines sunt, ob alias tamen culpas uirginitate corporum non saluantur, quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi et mutauerunt templum sancti spiritus in lupanar?

ilico audient: descende, sede in terra, [*]( 3 *Am. 5, 2 7 *Am. 8, 13 9 *Matth. 5, 28 12 cf. Matth. 25, 1-12 16 cf. I Cor. 6, 15. 19 17 *Esai. 47, 1-3 ) [*]( . 1 liberabit 2p.c.,Dk\'F -uit cct. mortis om. k 2 putas ex pete rp securum H, om. rp 3 de K2D\'F et de cet. de ex te H Israhel] hierusalem K(hy-), Ψ1mg. Ψ2i.t. et non ΣDΦΨΒ 4 eam] add. adtende diligenter et ne scrutare nelis sed magis time terribilem sententiam t aud. loq.l om., in mg. aud. loquar 2 audienter H audenter uerba D loquor Kp.c.m2,Hiat loquar ΣDΦΨ1B loqu.* Sx dicam k deus poss. (add. facere 2) susc. K2\'ln poss. susc. id S H poss. deus susc. DΦkΨ1tB poss. deus suscitaret io 5 potest] esse iustum existimat ia post s. l. m2 K quidam (corr.) K, om. H 6 poenas K (corr.), H poenam <P poe.. ¥2 sed] quod rp ualet] nult ioZDB 7 illam] s. l. m2 B illum rp ne-conpleatur om. t uobis H etiam om. K impleatur K ∗∗∗∗∗∗tur \'I\'1 et] s. l. B, om. D 8 obserua—def. om. ΗΨ110 inquit om. rpk concupiscenciam rp concupiscendum eam kt 11 eam om. rpk periit k et om. H 12 sunt ergo B mal. uirg. om. rp 13 habent 2 a φkΨ1t 14 et s. I. m2 B illas t uirg. uirg. KP2 quae (ex qui m2 PI) uirg. eet. sunt om. t 15 uirg. tamen B quod rp fiet] s. l. add. de m2 2 faciat rp 16 mutuauerunt (corr.) B inmutauerunt k sancti spir.] xpi k 17 ilico autem k\' audierit Ψ1 audiente (corr.) prophetam dicentem k audient per prophetam t discende KH,2a.c., bis 0 terram HYM )

151
uirgo filia Babylonis, sede in terra: non est thronus filiae Chaldaeorum; non uocaberis ultra mollis et delicata. accipe molam, mole farinam, discoperi uelamentum, denuda crura tua, transi flumina et reuelabitur ignominia tua et apparebunt obprobria tua, et hoc post dei filii thalamos, post oscula fratruelis et sponsi illa, de qua quondam sermo propheticus concinebat: adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate.