Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Si Paulus apostolus, uas electionis et praeparatus in euangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiua uitiorum reprimit corpus suum et seruituti subicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniatur, et tamen uidet aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et captiuantem se in lege peccati, si post nuditatem, ieiunia, famem, carcerem, flagella, supplicia in semet uersus exclamat: infelix ego [*](1 *Esai. 14, 13-14 3 cf. Gen. 28, 12 4 *Ps. 81, 6—7 7 cf. Ps. 81, 1 8 *I Cor. 3, 3 11 cf. Act. 9, 15 cf. Eph. 6, 15. 13 cf. I Cor. 9, 27 14 cf. Rom. 7, 23 17 Rom. 7, 24- ) [*](2 sed. meam] thronum meum H et om. Hkt altissimi (corr.) H 3 qui om. k somniantes D -tis k sonniantis ln descendit kp.c.m2 discendunt KH0 descenderant t eloquitur ka.c.m2 et loquitur kp.c.m2 4 deus] s. l. Φ dominus H excelsi H2s 5 ut ZDktB tamq.] sicut ΗΨ1 6 enim] autem Φ diab. pr. 2 diabulus Hs,2a.c. diabulos K zabulus Ψ1 cum] quomodo \'PI 7 deeorum H eorum SD media 2p.c. deos Σ (s. l. m2), DΨ1tB deus cet. discernat K\'PBp.c. discernit (corr. -net <P) cet. 8 eos (corr.) iF1 iis S scripsit H ubisunt] nam cum sint et inter uos φ in in mg. K 10 homines k 11 Paulus om. 2D\'I\'B separatus S 12 euangelio HkΨ1t ob] propter Ψ1 13 reprimet K reprimat k seruitutis (corr.) KD seruitute φ subiciat k subicit dicens B ne] nec ia ne forte t 14 inuen.] effitiat B nidit HZD 15 menti t captiuum 2B catiuum D in legem k in lege (legem s) duci 2Ds ducentem in lege B 16 peccati quae est in membris (corr.) k peccati que est in membris suh B ieiunium Ψ1 fames ZD carcere i carcaere (pr. e ex r) o 17 et flagella et t semet] seq. ras. 4-5 litt. 0 semet ipsum B uersus Kln reuersus cet. exclamet rp clamat ia exclamat dicens B )

150
homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?, tu te putas securam esse debere?

caue, quaeso, ne quando de te dicat deus: uirgo Israhel cecidit; non est, qui suscitet eam. audenter loquor: cum omnia deus possit, 1 suscitare uirginem non potest post ruinam. ualet quidem liberare de poena, sed non ualet coronare corruptam.

timea- ! mus illam prophetiam, ne in nobis etiam conpleatur: et uirgines bonae deficient. obserua, quid dicat: et uirgines bonae deficient: quia sunt et uirgiues malae. qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. perit ergo et mente uirginitas. istae sunt uirgines malae, uirgines carne, non spiritu, uirgines stultae, quae oleum non habentes excluduntur ab sponso.