Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nihil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor. respice, quanta Iacob pro Rachel pacta uxore sustineat. et seruiuit, inquit scriptura, Iaeob pro Rachel annis septem. et erant in conspectu eius quasi pauci dies, quia amabat illam. unde et ipse postea memorat: in die urebar aestu et gelu nocte. amemus et nos Christum, semper eius quaeramus amplexus, et facile uidebitur omne difficile.

breuia putabimus uniuersa, quae longa sunt, et iaculo illius uulnerati per horarum momenta dicemus: heu me, quia peregrinatio mea prolongata est; non sunt enim condignae passiones huius mundi ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis; quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes uero non confundit.

quando tibt graue uidetur esse, quod snstines, Pauli secundam ad Corinthios lege: in laboribus plurimis, in [*](4 *Gen. 29, 20 8 *Gen. 31, 40 12 *Ps. 119, 5 *Rom. 8, 18 14 *Rom. 5, 3—5 18 *II Cor. 11, 23—27 ) [*]( 1 armis Bp.c. eib.] circumdare B sumere IDk lassieere K laseescere (-essere k) kB lurica 2 (corr.), Dk luricam H 2 per (om. ΚΨ) inpatientiam ΚΣΨ 3 cupientibus Rk labor est ZDB 4 facta 2Dk, om. H sustinuit ΣDkB 5 seruiit HØ scr.] scribitur K Jacob] s. l. B, om. s sept. ann. s annos 2D,B (corr.) 6 dies pauci ΣDkB 7 quia am. ill. om. l\'D quoniam kB unde] ut idem H 8 urebat HØ alt. et] ex K 9 eiusque semper ZDB uidetur H 10 putauimus ΗΣΦ,B (corr.) uniuersa s. l. 2 11 et] in k iacula H uulnerat H orarum B, om. s dic. heu me om. H dicimus ID,B (corr.) dicamus k 12 eu B mihi Z quia] s. l. K quoniam Hk perlonguata B est] add. a me K2D, ΨΒa.c.; idem quod ah me putat Engelbrecht, mihi ortum uidetur ex amen a librario adscripto 13 passionis Φ,Ψ (corr.) mundi] temporis 2DkB 15 patientia] add. autem IDB 16 nero] autem ZDkB nos non B coufundit] add. quoniam caritas dei diffusa cat in cordibus nostris kΨ 17 uid. gr. Hk grande ΚΨ 18 secunda H secundum s ad cor. lege epxam (epxam lege B) ΣΨkB eptam ad cor. lege D doloribus s plurimum k )

208
carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter - a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter uirgis caesus sum, semellapidatus sum, ter naufragium feci -, nocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepius, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in deserto, periculis in mare, periculis in falsis fratribus, in laboribus, in miseriis, in uigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis plurimis, in frigore et nuditate.

quis nostrum saltim minimam portionem de catalogo harum sibi potest uindicare uirtutum? utique ille postea confidenter aiebat: cursum consummaui, fidem seruaui. superest mihi corona iustititiae, quam retribuet mihi dominus.