Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nihil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor. respice, quanta Iacob pro Rachel pacta uxore sustineat. et seruiuit, inquit scriptura, Iaeob pro Rachel annis septem. et erant in conspectu eius quasi pauci dies, quia amabat illam. unde et ipse postea memorat: in die urebar aestu et gelu nocte. amemus et nos Christum, semper eius quaeramus amplexus, et facile uidebitur omne difficile.

breuia putabimus uniuersa, quae longa sunt, et iaculo illius uulnerati per horarum momenta dicemus: heu me, quia peregrinatio mea prolongata est; non sunt enim condignae passiones huius mundi ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis; quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes uero non confundit.