Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et mirum in modum ille, quem in latitudine pectoris tui paulo ante descripseras, quem in nouitate cordis stilo uolante signaueras, postquam spolia ex hostibus ceperit, postquam denudauerit principatus et potestates et adfixerit eas cruci, conceptus adolescit et maior effectus sponsam te incipit habere de matre.

grandis labor, sed grande praemium esse, quod-martyras, esse, quod apostolos, esse, quod Christus est. quae quidem uniuersa. tunc prosunt, cum in ecclesia fiunt, cum in una domo pascha celebramus, si arcam ingredimur cum Noe, si pereunte Hiericho Raab iustificata nos continet.

ceterum uirgines, quales apud diuersas hereses et quales apud inpurissimum [*]( 1 *Esãi. 8, 1 3 cf. Esai. 8, 3 4 *Esai. 26, 18 7 Matth. 12,. 49 etc. 8 cf. III Reg. 4, 29 10 cf. Col. 2, 15. 14 16 cf. Gen. cap. 6-8 cf. Ios. 6, 17 et 25 ) [*]( 1 et tue φ, om. H mat. esse B thomum H,Σp.c. domum φ magn. nou. om. φ 2 eum D,B (corr.) et spolia φ trahentis φ detrahens k detrahe D,Bp.c. 3 cum] postquam S ad om. φ 4 pe- peris ΣΨ (corr.), DΦ peperi H parie K domine om. k 5 spiritum-fecimus om. φ spiritu salutationis H 6 quem (quam 2a.c.) fecimus ZD quem fecisti B quae concepisti k tibi om. H 7 et dicet om. H dicit K mea] add. et dft H 8 latitudinem HDφk 9 discripseras D discripserat H quem s. l. φ quem in] quae (que Z) mihi ZD que michi in B nolante om. ΣDΨ 10 ex] ab k receperit ZD 11 adflixerit D,φa.r. adfixit H adfixas ΚΨ ea H 12 effectu. B affeetus Z incipiet H incipiat Dφ de] pro ΚΨ\' 13 sed et Ηφ martyras ΚφΨ martyres (s. Z. sunt m2 k) cet. alt. esse (in ras.) quod (s. l.) B 14 apostolos Ψ apostulos (alt. o ex u) K apostoli cd. esse om. H quidam H 16 ingrediamnr B pereuntè 2D iherico B iericho s 17 rahab B meretrix iust. 2DB ceteras k 18 diuersis φ purissimum H epse man. k manecheum φ )

205
Manicheum esse dicuntur, scorta sunt aestimanda, non uirgines. si enim corporis earum auctor est diabolus, quomodo possunt honorare plasticam hostis sui? sed quia sciunt uirginale uocabulum gloriosum, sub ouium pellibus lupos tegunt. Christum mentitur antichristus et turpitudinem uitae falso nominis honore conuestiunt. gaude, soror, gaude, filia, gaude, mi uirgo: quod aliae simulant, tu uere esse coepisti.

Haec omnia, quae digessimus, dura uidebuntur ei, qui non amat Christum. qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit et uana duxerit uniuersa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui conmortuus est domino suo et conresurrexit et crucifixit carnem cum uitiis et concupiscentiis, libere proclamabit: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an famis? an nuditas? an periculum? an gladius?