Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Post haec, quamquam apostolus semper orare nos iubeat et sanctis etiam ipse somnus oratio sit, tamen diuisas orandi horas habere debemus, ut, si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat: horam tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque et uesperam nemo, qui nesciat. nec cibus a te sumatur nisi oratione praemissa nec recedatur a mensa, nisi referantur gratiae creatori.

noctibus bis terque surgendum, reuoluenda de scripturis, quae memoriter tenemus. egredientes hospitium armet oratio, regredientibus de platea oratio occurrat ante, quam sessio, nec prius [*]( 8 *Ps. 72, 26 9 cf. Eph. 6, 18 etc. ) [*]( 1 et dabit 2DB prestauit H maxilla D 2 inproperiis] ob(p)probriis 2DB abicit ΚΨ 3 conu.] conscientiam s 5 qui 2a.c.Bp.c. 6 tibi] 8. l. add. si B proponis (i ex e) B dico S atque 2DB 7 opes] sordes k, in mg, ak sordes Ψ et caelum 2DB, om. s despicies K dispicies (ex despecies) Ψ despicia s despiciens Dk,B (corr.), H (disp.-) despitiens (pr. e ex i) 2 alt. et] et (eras.) se s, om. k 9 quamque H semp. nos (nos s. 1. 1J\') or. ΚΨ or. nos _semp, S iubet D,B (corr.) 10 et om. k etiam om. H sit somnus or. ς tamen] sic (s. l. m2) tamen B 11 horas or. k deb. bab. 2D debemus om. s ut-ad om. s op. fuer. k 12 ad 8. 1. Ψ oram D, om. k tertia k 13 sexta k nona k, om. X dilnculo H,Σ (i ex e), Dk,Ba.c.m2 et] ad s uespera Hk nemo est S quis k,B (corr.) 14 cibi-sumantur ZDB a te scripsi ante codd., om. S 15 regrediatur k a] ante de B referatur D,2p.r.,s creat. gr. S gratias 2D,Ba.c.m3 gratia S conditori k 16 quae de scr. S de] ab H memoriae H 17 teneamus k retinemus 2DB de hospitio S oratio] add. occurrat ante quam senaio K (del.) 18 occ. or. B sessus H ne k )

202
corpusculum requiescat, quam anima pascatur. ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat crucem. nulli detrahas nec aduersus filium matris tuae ponas scandalum.

tu quae e s, ut alienum seruum iudices? suo domino stataut cadit. stabit autem; potens estenimdeus statuere illum. nec, si biduo ieiunaueris, putes te a non ieiunante esse meliorem. tu ieiunas et irasceris, ille comedit et forte blanditur; tu uexationem mentis et uentris esuriem rixando digeris, ille moderatius alitur et deo gratias refert.

unde cotidie clamat Esaias: non tale ieiunium elegi, dicit dominus, et iterum: in diebus enim ieiuniorum inueniuntur uoluntates uestrae et omnes, qui sub potestate uestra sunt, stimulatis. si in iudiciis et litibus ieiunatis et percutitis pugnis humilem, ut quid mihi ieiunatis? quale illud potest esse ieiunium, cuius iram, non dicam nOl occupat, sed luna integra derelinquit? te ipsam considerans noli in alterius ruina, sed in tuo opere gloriari.