Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis ueniamus ad eos, qui plures in commune habitant, id est, quos uocari coenobium diximus. prima apud eos confoederatio est oboedire maioribus et, quidquid iusserint, facere. diuisi sunt per decurias atque centurias, ita ut nouem hominibus decimus praesit et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat. manent separati, sed iunctis cellulis.

usque ad horam nonam [*]( 1 atque] quod H nostra] nam s aut solum om. s est aut primum k 2 hii KHDB, om. s nec] aut H aut non s 3 arbitrio ΣΦkB ac] aut H de eo] ideo k 4 medio Ψ partis s pares H 5 quam] com H plurimi ZD,Bp.c.m2 in urbibus] in mg. m2 2 6 ara] ar Ø,B (corr.) non] nunc H uendiderit 2D (corr.), k uindiderint H uiderint K maioris in ras. B 7 hos] eos Z iurgia sunt k 9 secrete Dp.c.m2 secretis Hk uictoria Ψ uinctoria K hos hec B 10 manichae KD calligac k,Ψa.c.m2 folligantes K folliclantes s 11 crossior H crassior S \'detractatio K detrectatio f detractio cet. 12 et s. l. m2 B festior dies KHØ dies festus cet. aduenerit B 14 ueniemus H 15 plures] add. sunt et ZD (et s. l. Z) 16 nocare Z (corr.), s, om. H caenouium (corr. caenobium) D caenubium H cynobiam s cenobitas (tas in ras. m2) B coellobitas S dixi ZDB consideratio H federatio k 17 et a. l. m2 B iusserint] dixerit (dixerint m2) k 18 unus decimus k 19 rursllm codd. praeter ΚΨ prepositi Dp.c.m2 propositus s super Dp.c.m2 ae s. l. B centesimum habeant D 20 qui (del.) manent s maneant 2D saparatis et iunctis KHØ separati seiunctis hB )

198
quasi iustitium est: nemo pergit ad alium exceptis his, quos \' decanos diximus, ut, si cogitationibus forte quis fluctuat, illius consoletur alloquiis. post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, scripturae ex more recitantur et conpletis orationibus cunctisque residentibus medius, quem patrem uocant, incipit disputare. quo loquente tantum silentium fit, ut nemo ad alium respicere, nemo audeat excreare.

dicentis laus in fletu est audientum. tacite uoluuntur per ora lacrimae et ne in singultus quidem erumpit dolor. cum uero de regno Christi, de futura beatitudine, de gloria coeperit adnuntiare uentura, uideas cunctos moderato suspirio et oculis ad caelum leuatis intra se dicere: quis dabit mihi pinnas sicut columbae, et uolabo et requiescam?