Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
re uera solent certare ieiuniis et rem secreti uictoriae faciunt. apud hos afIectata sunt omnia: laxae manicae, caligae follicantes, uestis grossior, crebra suspiria, uisitatio uirginum, detractatio clericorum, et si quando festior dies uenerit, saturantur ad uomitum.
His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis ueniamus ad eos, qui plures in commune habitant, id est, quos uocari coenobium diximus. prima apud eos confoederatio est oboedire maioribus et, quidquid iusserint, facere. diuisi sunt per decurias atque centurias, ita ut nouem hominibus decimus praesit et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat. manent separati, sed iunctis cellulis.
usque ad horam nonam [*]( 1 atque] quod H nostra] nam s aut solum om. s est aut primum k 2 hii KHDB, om. s nec] aut H aut non s 3 arbitrio ΣΦkB ac] aut H de eo] ideo k 4 medio Ψ partis s pares H 5 quam] com H plurimi ZD,Bp.c.m2 in urbibus] in mg. m2 2 6 ara] ar Ø,B (corr.) non] nunc H uendiderit 2D (corr.), k uindiderint H uiderint K maioris in ras. B 7 hos] eos Z iurgia sunt k 9 secrete Dp.c.m2 secretis Hk uictoria Ψ uinctoria K hos hec B 10 manichae KD calligac k,Ψa.c.m2 folligantes K folliclantes s 11 crossior H crassior S \'detractatio K detrectatio f detractio cet. 12 et s. l. m2 B festior dies KHØ dies festus cet. aduenerit B 14 ueniemus H 15 plures] add. sunt et ZD (et s. l. Z) 16 nocare Z (corr.), s, om. H caenouium (corr. caenobium) D caenubium H cynobiam s cenobitas (tas in ras. m2) B coellobitas S dixi ZDB consideratio H federatio k 17 et a. l. m2 B iusserint] dixerit (dixerint m2) k 18 unus decimus k 19 rursllm codd. praeter ΚΨ prepositi Dp.c.m2 propositus s super Dp.c.m2 ae s. l. B centesimum habeant D 20 qui (del.) manent s maneant 2D saparatis et iunctis KHØ separati seiunctis hB )