Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

\' audi, Iacob in sua oratione quid postulet: si fuerit dominus deus mecum et seruauerit me in uia hac, per quam ego iter facio, et dederit mihi panem ad manducandum et uestem ad induendum. tantum necessaria deprecatus est et post annos uiginti diues dominus et ditior pater ad terram reuertitur Chanaan. infinita de scripturis exempla subpeditant, quae et auaritiam doceant esse fugiendam.

Verum quia nunc ex latere de ea dicitur et suo, si Christus adnuerit, uolumini reseruatur, quid ante non plures annos Nitriae gestum sit, referam. quidam e fratribus parcior magis quam auarior et nesciens triginta argenteis dominum uenditum centum solidos, quos lina texendo quaesierat, moriens dereliquit. initum inter monachos consilium — nam in eodem [*]( 3 cf. I Tim. 6, 8 5 *Gen. 28, 20 15 cf. Matth. 26, 15 ) [*]( 1 at] ad KØ an H nunc] s. 1. m2 B multiplicet 2 (corr.), s multiplici k multi H taceat (corr.) K taceam k cum taceant H re scripsi ore K2D,B (corde m3) corde W facto s ipsae k, om. H opere S 3 et (om. 2ØB) arg. et aur. 2DØB hoc non do t. SDB non t. do Øk hoc t. non do S igitur] autem SDB 4 uestimentum T tegumentum k simus H,Bp.c.m2 in—quid] quid sua oratione S 5 quis D quod <P deus] meus SDB deus meus 1\' 6 hac om. <P .8 uestitum S induendum KHkΨ indumentum (pr. u ex e) s uestiendum 2DB tanta D,2Ba.c. 9 pr. et] s. l. 2 ut D patre k,B (corr.) 10 chanaam K canaan HD canahan B infinito D suppetunt B 11 quae et Yf qua et K quae cet. (cf. 191, 16 auaritiae quoque tibi uitandum est malum) docent k (dicu[a?]nt m2), B esse om. H 12 ex latere de ea] ex altera redita H latere ΚΨ altera H parte cet. si xps adn. suo s 13 uolumini 2D -ne cet. quod Bp.c. non plures] complures k 14 sit] s. l. s, s. l. m2 B est k referamus D referemus S ex ZDkB portior Φ, Ψ (partior m2) 15 uend. dom. k 16 quod Da.c.m.2 . iine H linam i linan a lino S adquisierat 2 DP\'B,k (acq.-) 17 derelinquit(d) io initium ioD inter K est inter cet. nam et B ) [*]( 13* )

196
loco circiter quinque milia diuisis cellulis habitant —, quid facto opus esset.

alii pauperibus distribuendos esse dicebant, alii dandos ecclesiae, nonnulli parentibus remittendos. Macarius uero et Pambos et Isidorus et ceteri, quos patres uocant, sancto in eis loquente spiritu decreuerunt infodiendos esse cum domino suo dicentes: pecunia tua tecum sit in perditionem. nec hoc crudeliter quisquam factum putet: tantus per totam Aegyptum cunctos terror inuasit, ut unum solidum dimisisse sit criminis.