Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si uestis defuerit, lilia proponentur; si esmieris, beatos audies pauperes [*](3 *Prou. 13, 8 4 *Matth. 6, 24. *Luc. 16, 13 13 *Matth. 6, 25-26 18 cr. Matth. 6, 28-30 etc. 19 cf. Matth. 5, 3 et 6 etc. ) [*](3 spiritualis B est non 2D animae uiri g 4 propitiae H duobus dom. seru. in mg. m2 I doiniriibus H domni tp 5 enim s. I. Ψ odiet-pat.] diligit (in ras.) H odit 2B hodie habebit <P 6 aut enim (en. del.) k patietur] sustinebit Φ contemnit K contempnit Wa.c. condempnit H0 potest Ba.c. potes 2D 8 gentile io gentilis KD apud gentiles kB mamona Jlk nuncupatur k cogitationis H 10 at-po 193, 9 possumus] om. io at] ad K0 an HlIrB ac SD sed k dicis HZDhB quae s. l. 2 man. meis 2D meis tp 11 possim S senecta H 12 audi et Bp.c.m3 audias (s ex t m2) D _ad apost.] apostolis 2 (ex apostulos), DB apostulum (m ex s) 0 ihm loquentem 2 13 cordibus nestris 2 quid-uestro om. H 14 neque-ind. om. k 15 pr. est om. H alt. est] s. l. Y, om. H2 16 caeli] s. l. m2 P, om. k 17 metent K,Wa.c.m2 congraegnnt K 18 pascet 2 (corr.), D uestitum H 19 defuerit] add. cura est H proponantur D praeponuntur 2kB,H (prop-) audias beatos S )

193
r et esurientes; si aliquis adflixerit dolor, legito: propter hoc conplaceo mihi in infirmitatibus meis et: datus I est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, f qui me colafizet, ne extollar.

laetare in omnibus iudiciis dei; exultauerunt emm filiae Iudae in omnibus iudiciis tuis, domine. illa tibi semper in ore uox resonet: nudus exiui de utero matris meae, nudus et redeam \' et: nihil intulimus in hunc mundum nec auferre I quid possumus.

At nunc plerasque uideas armaria stipare uestibus, tunicas mutare cotidie et tamen tineas non posse superare. quae religiosior fuerit, unum exterit uestimentum et plenis arcis pannos trahit. inficitur membrana colore purpureo, aurum liquescit in litteras, gemmis codices uestiuntur et nudus ante fores earum Christus emoritur. cum manum porrexerint, bucinant; cum ad agapen uocauerint, praeco conducitur.