Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram. carere non poteram. itaque miser ego lecturus Tullium ieiunabam.

post noctium crebras uigilias, post lacrimas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis uisceribus eruebat, Plautus sumebatur in manibus. si quando in memet reuersus prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus et, quia lumen caecis oculis non [*]( 3 cf. I Cor. 8, 10 5 Tit. 1, 15 I Tim. 4, 4 6 cf. I Cor. 10, 20 ) [*]( 1 enim] utique H lucis B ac (cum HØB) tenebris ΗισΣΦΒ 2 xpi HØkB et] cum ZD ad k beliab KH beliar io horatius Ok orator H oratius (corr. m2 i) cet. 3 euangelio kΨ nonne] s. 1. s om H 4 te om. k dolio (corr.) B ydolo k 5 sit om. ZDkB 6 cum om. k 7 daemoniorum] add. finit, deinde post uacuam lineam grandi et picta littera initiali Referam eqs. <P 8 infelicitate s calamitatis H 9 ante] aot k domu ia sororibus Dp.c.m2 10 quo D difficile K difficillimum <P consuetudinem (corr.) SD -nis i cibus s 11 me propter caelorum Zp.c.m2 praeter s regna me k regna Hfi et om. H hierusolima H 12 bybliotheca sic ( bibliothecam KZD,k (corr. -ca), V biblioticam H per bibliothecam s Roinae om. I cum summo k,2a.r. summe s 13 confecere s carere] add. omnino B (m2 s. l.), S 14 et (s. l. Z) post 12 16 intimis k eruebat i. t., in mg. ai fiuebat m2 2 fiuebant D erumpebat k plautum k platus iaØ plato HZDB sumebam k manus S 17 si-memet om. H si] et si om. I memei io memedfysum B memetipso 2D me I prophetas Bp.c.m2,s 18 et om. ia quia] ex qui 2 qua H )

190
uidebam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis.

dum ita me antiquus serpens inluderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus inuasit exhaustum et sine ulla requie — quod dictu quoque incredibile sit — sic infelicia membra depasta est, ut ossibus uix haererem. interim parabantur exsequiae et uitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tantum tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem.

interrogatus condicionem Christianum me esse respondi. et ille, qui residebat: \'mentiris\', ait, \'Ciceronianus es, non Christianus; ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum\'. ilico obmutui et inter uerbera — nam caedi me iusserat — conscientiae magis igne torquebar illum mecum uersiculum reputans: in inferno autem quis confitebitur tibi? clamare tamen coepi et heiulans dicere: miserere mei, domine, mise.

rere mei. haec uox inter flagella resonabat. tandem ad [*]( 13 *Matth. 6, 21 15 Ps, 6, 6 17 *Ps. 56, 2 ) [*]( 1 non] in i culpam (culpa I) putabam Ik esse culp. B culpam om. io esse om. k et dum k 2 iniquus B eluderet KW quadragensima KI, Ψ (corr.) 3 infusa] immensa k corpus] s. l. add. meum m2 B exhausit (h add.) 2 4 dicto ia dictum КΙΦ incredibili H sit] est Dp.c. fit k sic] ita <P et sic [ 5 est] sunt l sunt (eras.) est B inter imparabantut (imper- i) ιΨ parantur S 6 et ut H frigentem <P frigiscente ia 7 tanto 1 tepescente <P sarpusculo (corp. et pect. m2) K corpusculo H peccatusculo o pectus <P pectusculum [ palp.-raptus om. 0 palpitabam K palpetabant H 8 in spiro om. D pertrahar K 9 et s. l. 2 ex circ. claro fulg. i. t., in mg. at exercituum stantium claritatis fulgor m2 T ex circ.] exercitus astantium k ex om. H circumstantibus ia 10 terra H 11 de condicione S esse me 2 12 redebat H sedebat I praesidebat 2DB es tu I 13 ubi] ibi 0 ubi enim (fuerit add. B) ΣDkB ~ thesaurum tuum H 14 et om. D uerba ia iam 2D,B (corr. m. rec.) 15 mag.] maioris <P illum-tibi in mg. inf. 2 illo—uersiculo I referens k 16 tamen] autem D 17 coepit a eiulans uocabulansquae H deus k 18 haec I cum kI )

191
praesidentis genua prouoluti, qui adstiterant, precabantur, ut ueniam tribueret adulescentiae, ut errori locum paenitentiae commodaret exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem. ego, qui tanto constrictus articulo uellem etiam maiora promittere, deiurare coepi et nomen eius obtestans dicere: Momine, si umquam habuero codices saeculares, si legero, te negaui\'. in haec sacramenti uerba dimissus reuertor ad superos et mirantibus cunctis oculos aperio tanto lacrimarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerent ex dolore.

nec uero sopor ille fuerat aut uaua somnia, quibus saepe deludimur. teste est tribunal, ante quod iacui, iudicium teste est, quod timui — ita mihi numquam contingat talem incidere quaestionem! —, liuentes habuisse me scapulas, plagas sensisse post somnum et tanto dehinc studio diuina legisse, quanto mortalia ante non legeram.