Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum autem fuerit dissoluta et uenerit princeps mundi istius et inuenerit in ea nihil, tunc secura audies per prophetam: non timebis a timore nocturno, a sagitta uolante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis, ad te autem non adpropinquabit.

quodsi eorum te multitudo turbauerit et ad singula incitamenta uitiorum coeperis aestuare et dixerit tibi cogitatio tua: \'quid faciemus?\', respondebit Heliseus: noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis, et orabit et dicet: domine, adaperi oculos puellae tuae et uideat. et apertis oculis uidebis igneum currum, qui te ad exemplum Heliae in astra sustollat, et tunc laeta cantabis: anima nostra quasi passer erepta est de laqueo [*]( 7 *Ps. 90, 5-7 13 *IV Reg. 6, 15-17 16 cf. IV Reg. 2, 11 18 *Ps. 123, 7 ) [*]( 1 et] eras. B et (eras.) et 2\' adueraua <P har. ten. rectores Ψ recto ten. har. <P recto (s. l. m2) arum (ex aerum) ten. B recto har. ten. S 2 uequitia KHZ,B (ex -tiã) magnus H magis 2Dk 3 hostibus y 4 modum 2 pugnabat (corr.) 2 pugna t plurimis k 5 fuerit] add. uenerit y dissolata s indissoluta I\' huius mundi k\'1\' m. huius B m. (s. l. add. huius m2 2) 2D 6 uenerit H in s. l. B eã (corr.) B eo H peccati nihil k secure K2 audias Da.c. audiet KØ,Dp.c. 7 noctumo KØB, add. et cet. 8 perambulante P,B (corr.) ab] et (s. l. m2) ab B et ab H a ruina et \'1\' incurso Ø,k (corr. m2) 10 ad] a <P adpropinquauit H -bunt ZDk Pt 11 te eorum 2 te om. D turbaueris H ad om. (s. l. per m2) k 12 incit.] ista H coeperit HØ 13 quod s faciemus] s. l. s faciamus H respondebit KB add. faciatis (del.) s add. tibi 2Dkt -dit W reSp H hel. propheta k 14 quia S 15 orabat (corr.) 2 orauit Ht dicit K dit H adaperi KHØ aperi cet. et] ut kYB, om. s 16 et om. K aperti s curr. ign. k 17 in] ad B sustollant t tollat (corr.) 2 18 nostra] mea k quasi KØkB sicut cet. laqueo] muscipula B ) [*](10* )

148
uenantium: laqueus contritus est et nos liberati sumus.