Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Illud quoque tibi uitandum est cautius, ne uanae gloriae ardore capiaris. quomodo, inquit Iesus, potestis credere gloriam ab hominibus accipientes? uide, quale malum sit, quod qui habuerit, non potest, credere.

nos uero dicamus: quoniam gloriatio mea es tu, et: qui gloriatur, in domino glorietur, et: si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem, et: mihi absit gloriari, nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo, et illud: in te laudabimur tota die, et: in domino laudabitur anima mea.

cum facis elemosynam, [*]( 3 *Eccle. 10, 4 4 cf. Dan. 6, 10 8 *Hier. 9, 21 11 *Ioh. 5, 44 14 *Ps. 8, 4 I Cor. 1, 31. II Cor. 10, 17 15 Gal. 1, 10 16 *Gal. 6, 14 19 *Ps. 43, 9 Ps. 38, 3 20 ef. Matth. 6, 2-4 ) [*]( 1 pertransiet H -iuit ZD enim] ergo s 2 clausa sint] sicut B operiantur B pateant S 3 secundo (corr. m2) 2 illud s. l. m2 Z habentes H habens DØ 4 loco ne ded. (om. ei) s loco tuum non (ne Z) ded. ei B,2p.c. loco tuum ue dimiseris D ne dimiseris loc. tuums daniel KIB,ka.c.m2 sublimi cen. k 5 suo manebat k suo superiori B suo manebat in superioribus S enim homo dei s 6 ap. ad hier. ZDB ad] et s fen. ap. ΚΨΒ ap. fen. cet. 7 domini ZDB 8 nec H intr. mors S 9 nostras ZkB 10 uit. tibi B tibi] ibi D, om. H in uanae ZD inanis S 11 errore kB rapiaris H ihs inquit Z 12 qualem HØ 13 sit om. ZD 14 gloria tu es ZDB quod s 16 placeam H placere uellim (uellem W) KY\' et iterum s mihi KY\'B; add. autem cet. 17 crucem H,Ø (corr.) nostri B 18 mihi s. l. KØ cruc. est m. H 19 te] deo H alt. et om. KZDY domino] te s 20 elemosinam ΣΨ,Φ (eli-), H (aely-), DB (hele-) )

183
deus solus uideat. cum ieiunas, laeta sit facies tua. uestis nec satis munda nec sordida et nulla diuersitate notabilis, ne ad te obuia praetereuntium turba consistat et digito demonstreris. frater est mortuus, sororis est corpusculum deducendum: caue ne, dum hoc saepius facis, ipsa moriaris.

ne satis religiosa uelis uideri nec plus humilis, quam necesse est. ne gloriam fugiendo quaeras. plures enim paupertatis, misericordiae atque ieiunii arbitros declinantes in hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt; et mirum in modum laus, dum uitatur, adpetitur. ceteris perturbationibus, quibus mens hominis gaudet, aegrescit, sperat et metuit, plures inuenio extraneos; hoc uitio pauci admodum sunt qui caruerint, et ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore rara naeuorum sorde respergitur.

neque uero moneo, ne de diuitiis glorieris, ne de generis nobilitate te iactes, ne te ceteris praeferas: scio humilitatem tuam, scio te ex affectu dicere: domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei. noui et apud te et apud matrem tuam superbiam, per [*]( 1 cf. Mattb. 6, 16-18 3 cf. Horat. carm. 17 3, 22 13 cf. Horat. sat. I 6, 65-67 16 Ps. 130, 1 18 cf. Esai. 14, 12-15 ) [*](1 sit otn. H tua om. HkB 2 mundi H alt. nec] nec satis ØkB et om. s notaueris H 3 nec Kk,rFa.c.m2 ad] a s, om. HB obuiam HZ,D (corr.), B omnium K\'F et] ut ZBB monstreris S 4 et sor. B haud sor. D decendum <P 5 cauendum ne dum H haec H,D («. l.), Ip.c. fac.] faciens ut Ba.c.. morieris H ne] nac H nec ΨΒ 6 uidere 0,\'F (corr.) ne ΚΗΨ,Σa.c. plus sis KF 7 ne om. 2 queres s paupertates K,Φ (corr.), Ba.c.m2 8 miseriae H ieiuni H ieiunia B arbitros s arbitror (corr. 2k) cet. se decl. 2D in om. H ipsud H 9 cup. plac. 2D quo H alt. placere om. <P miserum H 10 ceteras H et ceteris B 11 mens humana s hom. mens S cadet (in mg. gaudet) Z et egrescit F et crescit 2D spes et minuitur s 12 caruerunt B 13 est om. KF raro 2D 14 neruorum 2B (corr.), D neque] hec que B moneo te s ne] ut k de om. K 15 pr. ne] ne te H pr. te om. HD alt. ne] nec ZD alt. te] 8. l. 2, om. KHk de s proferas H 18 pr. et om. 2DB )

184
quam diabolus cecidit, locum penitus non habere. unde et super ea scribere supersedi. stultissimum quippe est docere, quod nouerit ille, quem doceas.

sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut, quia in auratis uestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conuentu fratrum ueneris uel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, uocem ex industria quasi j confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris \' innitaris alterius.

sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut pareant hominibus ieiunare; quae, statim ut aliquem uiderint, ingemescunt, demittunt supercilium et operta facie\' uix unum oculum liberant ad uidendum; uestis pulla, cingulum sacceum et sordidis manibus pedibusque uenter solus, quia uideri non potest, aestuat cibo; his cotidie psalmus ille cantatur: deus dissipauit ossa hominum sibi placentium.

aliae uirili habitu, ueste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas. sunt, quae ciliciis uestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones. [*]( 9 cf. Matth. 6, 16 15 *Ps. 52, 6 ) [*]( 1 pen. loco S et om. ΣDΨΒ,H (add. 8. I.) ad te super ea (ea B) scr. ΣDΨΒ super e5 scr. ad te k 2 superseόι] superfluum est (iudico 2p.c. iudicium sit 2a.c.D sit g) kΣDς 3 nec HB ipsud KHD ipsumI (s. l. W) cet. 4 nec B subripiat KW 5 desiisti Yp.c.m2 sordidis s (didi in ras.), B (dis in ras. m2) 6 si quando HkΨ in om. H conuentum 2 uel] aut B humilis 2 (corr.), D humit B hnmis <P humilius uel humi S 7 te] s. l. 2 ne Bp.c. indigno s ex] 8. l. (in lin ras. llitt.) B et s 8 confectam 2Dk ieiunis (in mg. add. siue m2) B tenues <P tenuis cet. non tenues S deficienti H -tes s imitate s gressus k umeris <P hum- cet. 10 apareant (ex aperiant) <P appareant S ieiunantes 2DB quae] quem H 11 ingemiscunt ΗΦkΨ,Bp.c. dimittunt ZDk,B (corr.) super cilicium T 12 librant kB pulla] nigra H 13 solus—p. 190, 10 auderem) fol. amissum suppl. m2 k 14 uidere H hic H psalmis s iste s 15 canitur S dominus 2 dissipauit Zs dissipat H -abit cet. hom. sibi] hominibus s 16 esse feminae S 17 nata H crin. amp. om. k amp. et] anputantes H 18 eunucinas HB -chines (corr.) W sunt et k )

185