Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

lege euangelium et uide, quomodo Maria ad pedes domini sedensMarthae studio praeferatur- et certeMartha sedulo hospitalitatis officio domino atque discipulis conuiuium praeparabat –: Martha, inquit, Martha, sollicita es et turbaris circa plurima; pauca autem necessaria sunt aut unum. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. esto et tu Maria, cibis praeferto doctrinam.

sorores tuae cursitent et quaerant, quomodo Christum hospitem habeant; tu insemel saeculi onere proiecto sede ad pedes domini et dic: \'inueni eum, quem quaerebat anima mea; tenebo eum et non dimittam eum\', et ille respondeat: una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, electa genitrici suae, caelesti uidelicet Hierusalem. I

Semper te cubiculi tui secreta custodiant, semper tecum sponsus ludat intrinsecus. oras: loqueris ad sponsum; legis: ille tibi loquitur et, cum te somnus oppresserit, ueniet post parietem et mittet manum suam per foramen et tanget uentrem [*]( 4 *Luc. 10, 41-42 10 cf. Cant. 3, 4 12 *Cant. 6, 8 18 cf. Hebr. 12, 22 18 cf. Cant. 5, 4 ) [*]( 2 praeferebatur 2D _3 absque Da.c.m2 disc. eius S con- uiuia B praep. cui ihs kΨ 4 alt. marthae H 5 circa] erga k aut] hoc k ut S 6 maria autem 2 qui B aufertur K auferatur B 7 et] s. l. H, om. k tu om. H cibis] in mg. ait cuius 2 ciues, (corr.) eius B 8 sororis Kp.c. 9 habeant] suacipiant XDB tu (tui Ψ) I insemel ΚΨ,k (in del.), tu (tuam H dum <P) semel cet. honere 2 (h eras.), D honore B 11 pro eum s. l. B et non] nec Halt. eum] i eras 2, om. D respondit s 13 matris Hk, P (s eras.), B el. est 2D una est el. s geni(e)tricis ØkPB caelestis kB 15 te]I de s in 2 (corr.), D cubiculi] in ras. m2 B cubili s cubile D cubilis (is in ras.) 2 tuo 2 (corr.), D custodiat kp.c. custodiuut (corr.) W custodiam <P 16 laudat sponsus D ludat] in ras. m2 B laudat 2 (corr.), DØ orans 2 (corr.), DB loquaris B ad spons. leg. om. H leges 2D legentis (entis in ras. m2) B 17 tibi ille (in ras. m2) B illa tecum 0 loquetur Bp.c.mS te cum 2D,B (corr.) post] per K 18 mittit KH inscit s mitte D super (corr.) k tangit KHØ )

179
tuum, et tremefacta consurges et dices: uulnerata caritatis ego sum, et rursus ab eo audies: hortus conclusus soror mea sponsa; hortus conclusus, fons signatus.

caue ne domum exeas, ne uelis uidere filias regionis alienae, quamuis fratres habeas patriarchas et Israhel parente laeteris: Dina egressa corrumpitur. nolo te sponsum quaerere per plateas, nolo circumire angulos ciuitatis. dicas licet: surgam et circumibo in ciuitate, in foro et in plateis et quaeram, quem dilexit anima mea, et interroges: numquid, quem dilexit anima mea, uidistis? nemo tibi respondere dignabitur.