Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus uinciantur, in eo libro, quem aduersus Heluidium de beatae Mariae perpetua uirginitate edidimus, puto breuiter expressum. nunc eadem replicare perlongum est et, si cui placet, de illo potest haurire fonticulo.

uerum, ne penitus uidear omisisse, nunc dicam, quod, cum apostolus sine intermissione orare nos iubeat et, qui in coniugio debitum soluit, orare non possit, aut oramus semper et uirgines sumus, aut orare desinimus, ut coniugio seruiamus. et si nupserit, inquit, uirgo, non peccat; tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi.

et in principio libelli praefatus sum me de angustiis nuptiarum aut nihil omnino aut pauca dicturum et nunc eadem admoneo. at, si tibi placet scire, quot molestiis uirgo libera, quot uxor adstricta sit, lege [*]( 1 *I Cor. 7, 32—34 13 cf. Horat. sat. 1 1, 56 14 cf. Eph. 6, 18 etc. 17 *I Cor. 7, 28 I ) [*]( 2 ea] s. 1. m2 k, om. IP domini] om. k domi H deo] domino IDPB 3 alt. est] ea B est ea I (ea s. I.), D huius om. S 4 uxori et s 5 non (eras.) sunt H 6 sit om. H sancta et DØ 7 huius inundi ZDB 8 niri H 9 habent 2 (corr.), Dk quod ΚΗΦ 10 in om. s aduersum k helu. KT eliu. s elu. cet. 11 perbreuiter s 12 eadem ex ea m2 B est] esset S 13 et de 2 potest om. H 14 nunc] hoc H 15 nos] non (eras.) H iubet H in om. I coniugium H conuiuio <P 17 dcsinemus KID desinamus Ba.c.m2 ut] et B 18 carni Ψp.C. 19 huius (s. 1. inundi) s et eras. B 20 me om. B alt. aut] me (s. 1. m2) aut B 21 at Engelbrecht ut (om. Ø) codd. 22 quot ZkB quod cet. sit libera k liberata sit s quot 2kB quod cet. legas HZDk tertuliani s tertullianum 21\',Ba.c.m2 tertulianum D )

175
Tertulliani ad amicum philosophum et de uirginitate alios libellos et beati Cypriani uolumen egregium et papae Damasi super hac re uersu prosaque conposita et Ambrosii nostri quae nuper ad sororem scripsit opuscula. in quibus tanto se fudit eloquio, ut, quidquid ad laudem uirginum pertinet, exquisierit, ordinarit, expresserit.

Nobis diuerso tramite inceditur: uirginitatem non efferimus, sed seruamus. nec sufficit scire, quod bonum est, nisi custodiatur adtentius, quod electum est, quia illud iudicii est, hoc laboris, et illud commune cum pluribus, hoc cum paucis. qui perseuerauerit, inquit, usqueadfinem, liicsaluus erit et: multi uocati, pauci autem electi.

itaque obtestor te coram deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne uasa templi, quae solis sacerdotibus uidere concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium dei quisquam profanus inspiciat. Ozias arcam, quam non licebat, adtingens subita morte prostratus est. neque enim aureum uas et argenteum tam carum deo fuit, quam templum corporis uirginalis. [*]( 11 *Matth. 10, 22. 24, 13 12 *Matth. 20, 16. 22, 14 16 cf. II Reg. 6, 6-8. I Par. 13, 9-11 ) [*]( 1 amatum Ba.c.m2 et] scribente k 3 uersus D uersum H conpositum K ambrosi K qui 2 4 ad sorores scripsit H scripsit (scribit D) ad sororem SDB tantum 2k tantos <P se om. Φk effudit ΣDΦΒ 5 eloquii (corr.) 2 eloquium H (corr.), k laudes 2DB exquaesierit KH/lf (corr.) 6 ordenarit (ordinaret Ø) expresserit Kmg.Φ ordinaret H t\'xpr. ord. (-uerit m2 2) ZD inuenerit ordin. (-uerit et k) expr. kP inuenerit expr. ord. B 7 a nobis XFB tramitem KII inceditur ØkΨ,B (ex incedit m2) ciditur Ka.c.m2 incidit H incederit ZD incedendum S non tantum ZD offerimus 2 auferimus Ψ 9 electum ex del. uel dil. m2 B lectum H quia] ex qui S quia et H 10 commune est s 11 inquit om. fJ\'B ad KDW in cet. 12 at uocati B autem] nero HB obtester B 13 domino KfJ\', om. B pro et om. B eius] s. l. 2, add. ut custodias quae coepisti k 14 templi domini Ψ 15 sacrificium B quis H 16 aspiciat D oza S arc. testamenti domini k licebat tangere S adstringens 2D 17 multatus (corr. m2mg.) k est om. B enim om. 13 uas aur. S 18 clarum 11 )

176
praecessit umbra, nunc ueritas est.

tu quidem simpliciter loqueris et ignotos quoque blanda non despicis, sed aliter inpudici uident oculi. non norunt animae pulchritudinem considerare, sed corporum. Ezechias thesaurum dei monstrat Assyriis, sed Assyrii uidere, quod cuperent. denique frequentibus bellis Iudaea conuulsa uasa primum domini capta atque translata sunt et inter epulas et concubinarum greges, quia palma uitiorum est honesta polluere, Baltasar potat in fialis.