Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dicat aliquis: (et audes nuptiis detrahere, quae a domino benedictae sunt?\' non est detrahere nuptiis, cum illis uirginitas antefertur. nemo malum bono conparat. glorientur et nuptae, cum a uirginibus sunt secundae. crescite, ait, et multiplicamini et replete terram. crescat et multiplicetur ille, qui inpleturus est terram: tuum agmen in caelis est.

crescite et multiplicamini. hoc expletur edictum post paradisum et nuditatem et ficus folia auspicantia pruriginem nuptiarum. nubat et nubatur ille, qui in sudore faciei comedit panem suum, cui terra tribulos generat et spinas, cuius herba sentibus suffocatur: meum semen centena fruge fecundum est. non omnes capiunt uerbum dei, sed hi, quibus datum est. alium eunuchum necessitas faciat, me uoluntas.

tempus amplexandi et tempus abstinendi manus a conplexu; tempus mittendi lapides et tempus colligendi. postquam de duritia nationum generati sunt filii Abraham, coeperunt sancti lapides uolui super terram. pertranseunt quippe mundi istius . turbines et in curru dei rotarum celeritate uoluuntur. consuant tunicas, qui inconsutam [*]( 3 cf. Gen. 1, 28 6. 9 Gen. 1, 28 10 cf. Gen. 8, 7 11 cf. Gen. 3, 17-19 13 cf. Matth. 13, 8 etc. 14 *Matth. 19, 11 16 *Eccle. 3, 5 19 cf. Zach. 9, 16 21 cf. Ioh. 19, 23 ) [*](1 nuptae k suae t et] nam k uirginitatis B 3 dicit Bp.c.mS dicet s et] an (in ras. m2) B deo HZDB 4 sunt ben. t illi t 5 nemo] ne H,Z (corr.) 6 nuptiae H,B (corr.) a] ad (corr.) D, om. ØB sint ZDkt ait om. H 9 est ait B, om. H edicto s dictum H 10 prurigine D 11 faciei] uultas B 12 comedet KS\'1\'B cui] cuius SDB et spin. gen. SDB germinat k 13 et cuius SDVB herbae kp.c.m2 dentibus K, Ψa.c.m2 suffocantur k, add. et t centenario SD.Ba.c. centenaria Bp.c.S 14 hii H,kp.c.mit his KDB hi. S is t 15 faciet s fecit H facit Skt facit faciat B 16 uol. sicut scriptum est k 17 manus om. S a om. H conplexibus SDB conplexu et k tempus mittendi-21 uoluuntur secludenda censet Engelbrecht 18 sunt om. H 19 abrahae SDB et sancti s 20 ist. mundi k ipsius H et om. t cursu H 21 uoluantur SD tunicam B quae K insutam s consutam H )

169
desursum tunicam perdiderunt, quos uagitus delectat infantum in ipso lucis exordio fletu lugente, quod nati sunt.