Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

difficile est humanam animam non amare et necesse est, ut in quoscumque mens nostra trahatur affectus, carnis amor spiritus amore superatur; desiderium desiderio restinguitur. quidquid inde minuitur, hinc crescit. quin potius semper ingemina: super lectum meum in noctibus quaesiui, quem dilexit anima mea. mortificate, ait apostolus, membra uestra super terram. unde etipse confidenteraiebat: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus.

qui mortificauit membra sua et in imagine perambulabat, non timet dicere: factus sum tamquam uter in pruina; quidquid enim in me fuit umoris, excoctum est, et: infirmata sunt in ieiunio genua mea, et: oblitus sum manducare panem meum; auoce gemitus mei adhaesitosmeum carni meae.

Esto cicada noctium.laua per singulas noctes lectum tuum, in lacrimis stratum tuum riga. uigila et flere sicut passer in [*](1 *Ps. 118, 140 7 *Cant. 3, 1 8 *Col. 3, 5 9 Gal. 2, 20- 12 Ps. 118, 83 13 *Ps. 108, 24 14 *Ps. 101, 5—6 17 cf. Ps. 6, 7 18 cf. Ps. 101, 8 ) [*](1 ihs nobis ZD script. ihs 0 2 tuum uehementer ΦΨ 3 an. hum. t non] aliquid (in mg. m2 t) non HDktB 4 in] s. I. Z, om. 0 quocumque 0 tradatnr H affectui s, amor carnis B spir.] xpi B 5 superetur 2kB restinguatur Bp.c. 6 minuit- k hic k crescat B ingemina] add. et dic (dicito s) k,Ba.c.,s 7 lectum KHW lectulum cet. meum] tuum eum ZD tuum et dicito B tuum S quaesiuit K quam 0 8 mortificate] add. igitur ZD add. ergo (eras.) B inquit S 9 nestra quae sunt 0 ipse postea ZDTB agebat Hrp,Dka.c. 10 autem] ego H in me uero II alt. autem ΚΨt. . om. 0 uero cet. 11 mortifieabat 2 mortificat rpktB in om. t imaginem ΚΗΨΒ perambulat ΦkΨΒ timebit 0 12 sicut ΣDΦΒ 13 enim] s. 1. k, s. 1. m2 B, om. ZD umoris]. s. 1. et m2 B; add. libi-I dinis kB coctum Ba.c. sunt t. t., in mg. est m2 t 14 in] a B genua] anima kt comedere rp 15 a s. 1. K adheserunt ossa mea ZDB 17 esto om. 0 tuum] ∗∗∗um (corr. m2) y meum H0 18 in om. I HZDkB stratum meum 0 tuis stratum S fi tp.c. sis B pass. unicus BI )

167
solitudine. psalle spiritu, psalle et mente: benedic, anima mea, dominum et ne obliuiscaris omnes retributiones eius, qui propitiatur cunctisiniquitatibustuis, qui sanatomnesinfirmitates tuas et redimit ex corruptioneuitamtuam.

quis nostrum ex corde dicere potest: quia cinerem quasi panem manducaui et potionem meam cum fletu miscebam? an non flendum est, non gemendum, cum me rursus serpens inuitat ad inlicitos cibos? cum de paradiso uirginitatis eiectum tunicis uult uestire pelliciis, quas Helias ad paradisum rediens proiecit in terram? quid mihi et uoluptati, quae in breui perit? quid cum hoc dulci et mortifero carmine sirenarum?