Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

moderatus cibus et numquam uenter repletus. plurimae quippe sunt, quae, cum uino sint sobriae, ciborum largitate sunt ebriae. ad orationem tibi nocte surgenti non indigestio ructum faciat, sed inanitas. crebrius lege et disce quam plurima. tenenti codicem somnus obrepat et cadentem faciem pagina sancta suscipiat. sint tibi cotidiana ieiunia et refectio satietatem fugiens. nihil prodest biduo triduoque transmisso uacuum portare uentrem, si pariter obruitur, si conpensatur saturitate ieiunium. ilico mens repleta torpescit et inrigata humus spinas libidinum germinat.

si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae. omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum. at tu Christi comitata uestigiis et sermonibus. eius intenta dic: nonne cor nostrum erat ardens in uia, [*](1 *PhiI. 1, 23 2 cf. Luc. 2, 51 15 cf. Rom. 7, 22-23 17 cf. Eph. 6, 16 18 Os. 7, 4 20 *Luc. 24, 32 ) [*]( 2 par. tuis Y 4 tuo in mg. m2 B causam K, DB (corr.) deerit] dederis K 5 necesse, quando non addidi, nec (= ne-quidem) addi mauult Engelbrecht necesse est] necessit s mod. sit H,B (sit s. l.) moderata sit s quaere mod. k sit tibi mod. S 6 uentre t tibi uenter k repletus ΚΨ extentus B expletus cet. plures 2DB quippe] namque s 7 qui t sunt H 8 in nocte 2 namque H indig. cibi k ructuatum H - 9 inania H crebris B et disce] edisce K disce ΣDΦΒ tenendi t tenenti te ZD 10 obripiat ZD obripat H irrepat k candentem B 11 et] s. I. m2 B, om. 0 ref. ad uesperam (-rum B) kB saturitatem H prode est H 12 si] sic H 13 obruatur SDkB -etur H conpensetur S illico s, om. H mens tua H repleatur pescit s repleta turpiscit H,Da.c.mS (-escit) 14 inrigatum (corr.) 2 in gratia s 15 senserit t florem Hk\'1\'tB flores 2 flore cet. 16 te om. t in] in te H, om. 2 conposita t 18 extingu(uu)ntur KZDtB extinguantur cet. omnes] s. 1. add. enim m2 B et omnes H 19 at] ad H ac 2 hac D 20 dicito Φ,Bp.c.m2 ard. er. S )

166
cum aperiret nobis Iesus scripturas? et illud: ignitum eloquium tuum, et seruus tuus dilexit illud.