Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

plena adulatoribus domus, plena conuiuis. clerici ipsi, quos et magisterio esse oportuerat et timori, osculantur capita patronarum et extenta manu, ut benedicere eos putes uelle, si nescias, pretium accipiunt salutandi. illae interim, quae sacerdotes suo uident indigere praesidio, eriguntur in superbiam et, quia maritorum expertae dominatum uiduitatis praeferunt libertatem, castae uocantur et nonnae et post cenam dubiam apostolos somniant.

Sint tibi sociae, quas uideris quod ieiunia tenuant, quibus pallor in facie est, quas et aetas probauit et uita, quae cotidie in cordibus suis canunt: ubi pascis? ubi cubas in [*]( 14 cf. Ter. Phorm. 342. Horat. sat.- II 2, 77 18 *Cant. 1, 6 ) [*]( 1 grege t et om. H filo t 2 auri met. ZDB met. auri k 3 facit K fecit non uoluntas k quod <PB,kp.c. morte s opt. deb.] obtauerint DB optauer Z quo K2I\' quod cet. 4 data k ad H occasione k inpudicicie Bp.c.m2 libertatem H non libenter S arripere KØt, add. debuerunt (noluerunt \'F) kxF arriperint H acceperint D acceper 2 accipiunt B uero] s. z. s autem k 5 pristina fit mntatur] putantur H praecedunt H 6 uasternarum Zt seminiris H -ros kt -rorum Z,D (-uorum a.c. m2), B rudentibus s cut.] cunctis H 7 falsa D farta S uiros B sed] quam H 8 alt. plena om. H conniuis KH,Za.c. conniuiis cet. 9 pr. et] in Z (eras.), DB monasterio Z (corr.), D esse] ei esse te k oportuerat (ex -rit m2 B) doctrinae pariter ZDB timoris KZD\'l\'B 10 matronarum ZDtB extensa H manu om. H ut om. ZDkB putas Zp.c. 11 uelle om. kt pretia ZDB interim] enim ΚΨ 12 sacerdotem H -ti D -tis (corr.) s suo HDB suos cet. uiderint k debent D 14 alt. et om. B 15 dubiam] dicam H dormitant (s. Z. add. et m2) B, om. s apos (exp.) Z 16 uideris quod KYf, om. cet. adtenuant B 17 quibus] ex qui s cuius H pr. et] s. 1. m2 B, om. ZDt probabit Zt probat H 18 clamant s )

165
meridie? quae ex affectu dicunt: cupio dissolui et esse cum Christo. esto subiecta parentibus: imitare sponsum tuum. rarus sit egressus in publicum: martyres tibi quaerantur in cubiculo tuo. numquam causa deerit procedendi, si semper, quando (necesse, quando non) necesse est, processura sis.

moderatus cibus et numquam uenter repletus. plurimae quippe sunt, quae, cum uino sint sobriae, ciborum largitate sunt ebriae. ad orationem tibi nocte surgenti non indigestio ructum faciat, sed inanitas. crebrius lege et disce quam plurima. tenenti codicem somnus obrepat et cadentem faciem pagina sancta suscipiat. sint tibi cotidiana ieiunia et refectio satietatem fugiens. nihil prodest biduo triduoque transmisso uacuum portare uentrem, si pariter obruitur, si conpensatur saturitate ieiunium. ilico mens repleta torpescit et inrigata humus spinas libidinum germinat.