Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nolo habeas consortia matronarum, nolo ad nobilium accedas domos, nolo te frequenter uidere, quod contemnens uirgo esse uoluisti. si sibi solent adplaudere mulierculae de iudicibus uiris et in aliqua positis dignitate, si ad imperatoris uxorem concurrit ambitio salutantum, cur tu facias iniuriam uiro tuo? ad hominis coniugem dei sponsa quid properas? disce in hac parte superbiam sanctam, scito te illis esse meliorem.

neque uero earum te tantum cupio declinare congressus, quae maritorum inflantur honoribus, quas eunuchorum [*]( 8 cf. Matth. 13, 8 ) [*]( 1 accepto marito Ht,Ba.c. 2 uidua H fut.] futura esse Φ 3 nescia] s. I. add. quae m2 2 uirg.) innuptiarum (sic) 0 nuptarum 0 4 uo- luntatem D et om. H pud. sec. B ten. uiduitas k 5 quas] quasi HB quae k existimas S cruces] add. et (eras.) K cruciatos H cruciamenta k 6 spectantem ktB exspectautes 2,D (corr.) spectat H eispectantem cet. in om. K sorore ΗΦk,Σp.r. sororem cet. quod] s. I. add. in 2 ips5 t ipse perdidit t et om. φ 7 uoluptatem 2 (corr.), 9t uoluntate Da.c.m2 minore H minorem se credit B sciat habere k 8 pro sit Ht si cet. et om. φ B gaud. quia V centenas K centenum H 9 sexagensimus K fructos H, om. K 10 consortium 0 11 dom. acc. 2DB te s. I. m2 2 contemnes D,ka.c.m2 contemnis 2tB,kp.c.m2 temnis H spernens φ 12 caepisti t si KkΨ, om. φ sic cet. et (om. 2D) plaudere H2D 13 uiri k positi 0 (corr.), t posita k 14 concurrerit k,2p.c.m2 cucurrerit H occurrit K salutantium kB facis 2 (corr.), B facies H 15 sponsa dei II qui 0 16 scio H illi t, om. H 17 neque] ne t tanto te 2DB te om. H concursus B,2a.c.m2 decursus D 18 quae s. I. m2 2 quas] quasi H quae quasi (i eras.) B ) [*]( 11* )

164
greges saepiunt et in quarum uestibus adtenuata in filum metalla texuntur, sed etiam eas fuge, quas uiduas necessitas fecit, non quo mortem optare debuerint maritorum, sed quo I datam occasionem pudicitiae libenter arripere. nunc uero tantum ueste mutata pristina non mutatur ambitio. praecedit caueas basternarum ordo semiuir et rubentibus buccis cutis farsa distenditur, ut eas putes maritos non amisisse, sed quaerere.

plena adulatoribus domus, plena conuiuis. clerici ipsi, quos et magisterio esse oportuerat et timori, osculantur capita patronarum et extenta manu, ut benedicere eos putes uelle, si nescias, pretium accipiunt salutandi. illae interim, quae sacerdotes suo uident indigere praesidio, eriguntur in superbiam et, quia maritorum expertae dominatum uiduitatis praeferunt libertatem, castae uocantur et nonnae et post cenam dubiam apostolos somniant.