Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Explosis igitur et exterminatis bis, quae nolunt esse uirgines, sed uideri, nunc ad te mihi omnis dirigitur oratio, quae quanto prima Romanae urbis uirgo nobilis esse coepisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne et praesentibus bonis careas et futuris. et quidem molestias nuptiarum et incerta coniugii de domestico exemplo didicisti, cum soror tua [*](8 «Prou. 6, 27—28 ) [*](1 nouum-unde om. H nouum om. t 2 uniuiri D uni uiro t uni- uerse H uniuersae (in mg. at uniuirae m2) 2 aequae eadem D que eadem B quae dem (corr.) 2 domo] modo H uno] eodem s 3 unoj eodem s tenuntur 2D suspiciosus HØt nos om. t 4 aestimamus 2,Ba.c.m2 extimamus D existimamus S frater] add. qui spiritalis est kB desiderat H 5 spernis 2 germanum] add. fratrem quaerit extraneum ZD in om. <P eodem} add. carne commercium (exp.) s 6 se] de H,$(exp.) simulant Ba.c.m2 aliorum t spirituale B ut] et s 7 carn. comm. om. s (cf. ad l. 5) carnalem H came 2a.c.m2 salomon iu prou. S 8 salamonis KH salomones (corr.) s salomon D salamon 2 arguit] spernit 2D deus om. S qui allig. <P alligabit ΚΦΨ -uit cet. ign. in siuu KP in sinu ign. cet. 9 illius 2t non om. s ambulauit H2$k,Ba.c.m2 ambulare t 10 supra ΚΨ super cet. illius] eius B, om. 2D ardebunt] add. sic qui intrat ad mulierem alienam non erit inpunitus Ψ 12 expulsis s qua (corr.) K qui H non uolunt H 13 dirigetur omnis 2 dirigetur 2kt dirigatur <P 14 quan (del.) quanto B quantorum (corr.) D prima om. k nobiles (corr.) s, om. t 15 tantum 2 17 coniugia B de om. S exemplum K (s. I. m2), T habuisti D blesila Kp.c. )

163
Blesilla aetate maior, sed proposito minor, post acceptum maritum septimo mense uiduata est.

o mfelix humana condicio et futuri nescia! et uirginitatis coronam et nuptiarum perdidit uoluptatem. et quamquam secundum pudicitiae gradum teneat, tamen quas illam per momenta sustinere aestimas cruces spectantem cotidie in sorore, quod ipsa perdiderit, et, cum difficilius experta careat uoluptate, minorem continentiae habere mercedem? sit tamen et illa secura, sit gaudens: centesimus et sexagesimus fructus de uno sunt semine castitatis.