Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Qui diuisit eis substantiam. significantius in Graeco legitur δlειλεν αύτοις tdv p(ov, id est, dedit liberum arbitrium, dedit mentis propriae uoluntatem, ut uiueret unusquisque non ex imperio dei, sed ex obsequio suo, id est non ex necessitate, sed ex uoluntate, ut uirtus haberet locum, ut a ceteris animantibus distaremus, dum ad exemplum dei permissum est nobis facere, quod uelimus. unde et in peccatores aequum iudicium et in sanctos aut in iustos praemium retribuetur.

Et non post multos dies collectis omnibus adulescentior filius p eregre profectus est in regionem longinquam. si deus tenet caelum palmo et terram pugillo et Hieremias dicit: deus adpropinquans et non deus de longinquo, per Dauid quoque, quia nullus absque eo locus sit, praedicatur, quomodo filius peregre proficiscitur et a patre [*](n ) discedit? sciendum igitur non locorum spatiis, sed affectu aut esse nos cum deo aut ab eo abscedere. quomodo enim ad discipulos loquitur: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, ita ad eos, qui sui iactantiam praeferunt et esse cum domino non merentur, dicit: discedite a me, non noui uos, qui operamini iniquitatem.

Recessit ergo iunior filius cum sua substantia a patre [*]( 1 *Luc. 15,12 4 cf. Philem. 14 9 *Lnc. 15,13 11 cf. Eaai. 40, 12 12 *Hier. 23, 23 13 cf. Ps. 23, 1 17 Matth. 28, 20 20 *Matth. 7, 23 ) [*]( 1 illis (s eras.) 2 2 legitur] dicitur WQ SteTXev αύτοις τὸν g(ov] om. Q, uarie scriptum in cet. dędit] s. 1. A dedit eis S 3 uol.] libertatem B et ut 2DB 4 alt. ex om. 2DB 5 pr. ut s. 1. m2 2 uirtutis 2 alt. ut] et ut m2 B a om. W 6 distaret SD 7 nobis om. Q nelliinus 2a.r. peccatoribus Q 8 et] aut A in sanctis Q inser W aut iniustos A aut in (utrumque del.) iustum (ex istum) X aut (aut eras. 2) iustum W2 et iustis Q iustum DB et iustos \' iustum s retribuitur WXB tribuitur D retribueretur S 10 filius s. 1. m2 2 11 cael. ten. 2 terra W 13 quia ex quam X loco W 14 peregre om. Q 15 est igitur A 16 abscedere ΔWXQ disc- cet. 17 ad ex a m2 WB ego om. W 19 proferunt 2 deo QB 20 qui op. in. non noui uos. Q operantur W 22 sua subst. Aa,c.m2,Q sua uniuersa subst. Ap.c.m2,X,B (sua eras.), uniu. subst. sua 2 uniu. subst. WDj )

119
ret peregre profectus est. et Cain egressus a facie dei habitauit in terra Naid, quod interpretatur \'fluctuatio.\' quicumque a deo recedit, statim saeculi fluctibus quatitur et mouentur pedes eius.

nam postquam moti sunt homines ab oriente et a uero lumine recesserunt, tunc aduersum deum inpietatis suae aedificauere turrem, tunc dogmatum superbias confinxerunt uolentes curiositate non licita in ipsius caeli alta penetrare. et uocatus est locus ille Babel, id est \'confusio\'.

Et ibi dissipauit substantiam suam uiuens luxuriose. luxuria inimica deo, inimica uirtutibus perdit omnem substantiam patris et ad praesens uoluptate deleniens futuram cogitari non sinit paupertatem.

Cumque consumpsisset omnia, facta est fames ualida per regionem illam. a patre acceperat facultates, ut inuisibilia eius per ea, quae sunt uisibilia, cognosceret et ex pulchritudine creaturarum consequenter intellegeret creatorem. qui ueritatem in iniustitia detinens et pro deo idola colens naturae bona uniuersa consumpsit et consumptis omnibus coepit egere uirtutibus derelicto fonte uirtutum.

facta est fames ualida per regionem illam. omnis locus, quem patre incolimus absente, famis, penuriae, egestatis est. famis autem μετά ἐϰτάσεως ualidae haec est regio, de qua dicitur [*](1 cf. Gen.4,16 3 of. Ps. 72,2.93,18 4cf.Gen.1l,1-9 9*Luc.l5,13 13 *Luc. 15, 14 15 cf. Rom. 1, 20 17 cf. Rom. 1, 18 19 *Luc. 15,14 ) [*](1 domini 2D 2 naim B 4 a s. I. A 5 aduersum AWX -sus cet. 6 haedificare Sa.c.m2 aedificauerunt Q,D(uerunt in ras.) turrim Q,ZXp.c.. superbiam B confixerunt WD,B (ix in ras. m2), 2a.c. 9 uiuendo. Q 10 perdet 2D 11 uoluntatejn DQ,Σa.c. deleniens Jp.c., WXa.c.m2 delin- cet. - 12 cogitare non sin. XDQB non sin. cogitare 2 13 cumque orta. W consumsit Wp.r. famis 2Xa.c.Wp.c.m2, 14 in regione illa 2 acc. a patre S 15 sunt] erant 2XD et s. l. 2 16 intellegerit (intelligerit m2) W 17 in 8. Z. Q iniusticia B iniustia 2 18 cons. et om. W 20 famis Wa.c.X 21 absenti W famesWp.c.,B penuriae et 2DB,Xp.c.m2 fa.meaADQ,Wp.c. 22META EKTACEUJC A META EKCTACECUC WX METAEPTAC*CEWC B NE- TAECECOC 2 METAENTCECOC D, om. Q μετά ἐμϕάσεως Vallarsi ualidae A -da Q -de cet., )

120
per prophetam: qui habitatis in regione umbrae mortis, lux fulgebit super uos. at contra... alia est regio, quam possessuri sumus mundi corde atque uiuentes, quam sanctus desiderat dicens: credo uidere bona domini in regione uiuentium.