Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

denique et dominus oculum in eis arguit inuidentem dicens: aut oculus tuus nequam est, quia ego bonus eum? unde et ab apostolo solus iustus, solus dicitur inmortalis, non quo et angeli iniusti sint et mortales, sed quo ipse sit inmortalis et iustus, cui conlata uniuersa iustitia iniquitas inuenitur.

Ut autem in hac eadem parabola, quam nunc proposuimus, iniustitiam intellegas conductorum, adtende paulisper. qui prima hora conductus est, plus meretur ab eo, qui hora tertia est missus ad uineam; rursum horae tertiae operarius sextae horae operarium antecedit et sextae horae nonae horae uincit operarium. quomodo igitur nouissimo omnes inuident et eandem in se iustitiam non requirunt?

tu, qui hora nona conductus es, cur inuides ei, qui undecima hora est missus in uineam? quodcumque responderis, quamuis diuersum adserueris laborem, ut et praemium maius in diuerso labore merearis, eidem apud sextum sententiae subiacebis. et tu, qui hora sexta [*]( 5 *Matth. 20, 15 6 cf. I Tim. 1, 17. 6, 16 ) [*](1 esse debere 2 esse Q mercedem s. I. 2 a] s. I. 2, om. Q 2 usque ad noctem B in una X sit hora 2 sit ex ut D 3 uer- satur D ista S liuorem] laborem DQ cur] cum ς 4 inuideant DQ denique et] in mg. m2 I et om. XB 5 dic. amice S aut] an B,Qp.c. 7 quo] q (o in ras. m2) B quod Q pr. etAX, postea in lin. add. Q, om. cet. sint ini. S 8 quo] q (o in ras. m2) B quod Q sit ipse B inmortalis] add., sed postea del. non quo et angeli iniusti sint et mortalis sed quo ipse sit inmortalis X conlocata J 9 non inu. ΔΣ 10 in om. X proponimus 2DB 11 condo ad ter- tiam Q 12 condictus B quod plus Q 13 quo (del.) missus est 2 tertii A oper. et S 14 pr. sextae—nonae] quintae horae operarium antecaedit quintae horae operarius et sextae Q 15 op. uincit B ergo I 16 in] inter S hora] in Q 17 est Q in und. hora Q undecimam horam X est hora B in] ad B 18 adseueris X asseueres Q,B (asserueris m2) 19 et] ad 2, om. Q in] ex Q, om. X 20 apud—subiac.] qua tu qui scxta hora uenit sententiae subiacet Q sextum] sextam X sexta] \'IX\' Q )

142
conductus es, nouissimo inuides, cur tecum denarium, id est aequalem consequatur salutem, licet salutis pro labore diuersa sit gloria. eadem de te tertius potest dicere et de tertio rursum primus

uerum ipsi inter se ob non aequalem laborem et uocationis\' spatia diuersa aequale praemium libenter accipiunt; in nouissimo tantum operario, id est in gentium salute, discordant et domino iniuriam faciunt et sub omnibus parabolis arguuntur inuidiae.

Non ambigo, quin inculta tibi nostrae paruitatis uideatur oratio; sed saepe causatus sum excoli non posse sermonem, nisi quem propria manus limauerit. itaque ignosce dolentibus oculis, id est ignosce dictanti, maxime cum. in ecclesiasticis rebus non quaerantur uerba, sed sensus, id est panibus sit uita sustentanda, non siliquis. [*]( 13 cf. Lnc. 15, 16-17 et Horat. epiat. II 1, 123 ) [*]( 1 id est s. 1. S 3 potest tertius 2DB tertio] tertie 2D tercia (ex trcia) B 4 non] norae Q 5 aequalem 2X (corr.) 6 salute-14 siliquis om. A 9 tibi] ibi Q 10 erpoliri S 11 itaque] id Q 12 in s. 1. B 13 queruntur ID,B (queiantur m2) id est] ite I panibus] add. uiuimus (del. m2) B 14 siliquis] add. explicit ad damasum de duobus filiis I. )

143