Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quodsi hac sententia non adduceris, saltem illius auctoritate parabolae commouere, in qua per totam diem operarii mittuntur ad uineam. et in prima hora uocatur Adam, Abel, Seth; in tertia Noe; in sexta Abraham; in nona Moyses; in undecima gentilium populus, cui dicitur: quid hic statis tota die otiosi? et ille respondit: nemo nos conduxit. quod autem extrema hora nostri sit saluatoris aduentus, testis estlohannes apostolus dicens: fratres, uouissima hora est. etenim, sicut audistis, quia antichristus uenit, nunc antichristi multi facti sunt, propter quod cognoscimus, quia nouissima hora est.

si haec displicet interpretatio, sequor, quocumque duxeris, ita tamen, ut eos, qui uocati sunt primi, iustos esse fatearis. quod cum obtinuero, illud inferam: et quomodo iustimurmurauerunt aduersus patrem familias dicentes: hi, qui nouissimi uenerunt et una hora fecerunt, aequales illos nobis fecisti, qui portauimus pondus diei et ardorem? uidentur quidem iuste dicere [*]( 1 cf. Gen. 1, 26 4 cf. Matth. 20, 1—16 8 Matth. 20, 6-7 10 *I Ioh. 2, 18 16 *Mattb. 20, 11-12 ) [*]( 1 sint om, W ad om. W imagini imaginem W dei et sim. Q 2 utraque parte 2D 3 flectere] implectere B quodsi-17 dicentes tr. post p. 142, 6 gentium A ad hanc sententiam Ba.c. 4 saltim 2WXB par. auct. Q 5 totum TVXDB in s. l. m2 I 6 uocantur ZDB habel I (h eras.), DB sedh 2D sed W 7 gentium populus (popnlis Xa.c.m2, Wp.r.) WXDQB populus gentium 2 cui dicitur om. Q cui s. Z. m2 X 8 quid hic statis om. A illi responde. runt S respondet Bp.c.m2 9 nostri om. 2 10 testis—dicens] iohannea testatur Q iohannis A,Xa.c.m2 11 etenim-13 est in mg. inf. I 12 et nunc WQ nunc autem S 15 primus W prius Q iustus W 16 et om. WQ murmurabant (alt. n ex o m2) W aduersum XDQ 17 hi-141, 4 eis] exciderunt in A qui om. I uen. et in mg. m2 I unam horam IV,Xa.r. 18 fecernnt] s. I. add. et 2 fecistis B 19 ardorem] aestus S; reliqua epistulae pars abest in W iuste quidem 2 )

141
non aequalem debere esse mercedem eius, qui a prima hora ad noctem usque sudauerit, et eius, qui una hora sit in labore uersatus, sed ipsa iustitia habet in se liuorem, cur alterius inuideat felicitati.

denique et dominus oculum in eis arguit inuidentem dicens: aut oculus tuus nequam est, quia ego bonus eum? unde et ab apostolo solus iustus, solus dicitur inmortalis, non quo et angeli iniusti sint et mortales, sed quo ipse sit inmortalis et iustus, cui conlata uniuersa iustitia iniquitas inuenitur.