Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Homo quidam habebat duos filios. hominem deum dici multis testimoniis adprobatur, ut ibi: duorum hominum testimonium uerum est. ego de me testimonium dico et pater, qui me misit.

in alia parabola pastor, in alia pater familias nuncupatur, in alia uineam locat, in alia inuitat ad nuptias et diuersis similitudinibus rem significat eandem, ut Iudaeorum superbiam reprobet et in commune omnium peccatorum, siue gentilium siue Israhel, paenitentiam probet. quod autem ait \'duos filios\', omnes paene scripturae de duorum uocatione populorum plenae sunt sacramentis.