Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Epulari nos oportet et gaudere, quoniam hic frater tuus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. confidamus igitur et nos uiuere posse per paenitentiam, qui fueramus mortui per delicta. et hic quidem ipse filius reuertitur; in superioribus uero, in oue scilicet et in dragma, quod errarat, adfertur et, quod perierat, inuenitur.

et simili tres parabolae fine clauduntur, dum et in ista ponitur: perierat et inuentus est, ut intellegamus diuersis similitudinibus de eadem peccatorum susceptione signatum.

Et haec quidem in ethnici persona dicta sint et Iudaei; uideamus autem, quomodo super sancto generaliter et peccatore parabola ista possit intellegi. et de ceteris quin iusto conueniant, non ambigitur; illud est, in quo legenti scrupulus commouetur, cur iustus saluti peccatoris inuideat et in tantum iracundia repleatur, ut nec fratris misericordia nec patris precibus nec totius domus iocunditate superetur.