Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nunc ad seniorem filium sermo transgreditur, quem multi simpliciter ad omnium sanctorum personam, multi proprie ad Iudaeos referunt. et de sanctis quidem non difficilis interpretatio est in eo, quod dicitur: numquam mandatum tuum praeteriui, licet illud uideatur obsistere, quod reuersioni fratris inuideat. in Iudaeos autem cum liuor in fratris salute conueniat, hoc repugnat, quod numquam se dicat eius praeterisse mandatum; de quibus quid nobis uideatur, suis locis conabimur explanare.

erat autem filius illius senior in agro, in terrenis operibus labore desudans, longe a gratia spiritus sancti, a consilio patris extorris. hic est, qui ait: agrum emi et necesse habeo exire et uidere illum; rogo te, habe me excusatum; hic, qui iuga bouum conparat quinque et legis onere depressus terrenorum sensuum uoluptate perfruitur; hic, qui uxore ducta ire ad nuptias non potest et effectus caro nequaquam unum esse cum spiritu; in huius personam etiam illius parabolae operarii congruunt, in qua prima, tertia, sexta, nona hora, id est uocationibus uariis, mittuntur ad uineam et indignantur sibi undecimae horae operarios coaequari. [*]( 7 Luc. 15, 29 12 *Luc. 15, 25 15 *Luc. 14, 18 16 cf. Luc. 14, 19 18 cf. Luc. 14, 20 19 cf. I Cor. 6, 16-17 20 cf. Matth. 20, 1-16 ) [*]( 1 et pecc. om. Q qui-prouocantur (sic) in mg. 2 2 prouocantur ZD debemus om. D 3 aut. myst. ZQ 7 dificilis Xa.c. deficilia Za.c.m2 9 reuersione W in s. I. m2 2 iudaeo ΔW,Xa.c. iudeorum Q 10 conueniat] cum uenisset m2 W 11 quod 2 12 in locis S explicare Q autem] enim B illius s. I. d 13 in agro om. D 14 alt. a] s. I. 2 ac Q et a Bp.c.m2s 15 illa Z (corr.) 16 abe W,D (corr.) qui s. I. B bonum W bobum d boum cet. conparat s. l. 2 emit S 19 et om. WX unum AZDB QuIt unum Q, (ex uultu num m2) X unlt W unum potest g 20 personam W,Xa r. persona cet. 23 coequant W )

131

Et cum ueniret, adpropinquauit domui et audiuit symphoniam et.chorum. illud, quod in quodam psalmo superscribitur \'pro meleth\', huic sensui conuenit, siquidem \'meleth\' chorus in unum concinens dicitur. male autem quidam de Latinis symphoniam putant esse genus organi, cum concors in dei laudem concentus ex hoc uocabulo significetur; \'symphonia\' quippe \'consonantia\' exprimitur in Latinum.