Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et date anulum in manu illius, signaculum simi-. litudinis Christi secundum illud: credentes signati estis spiritu repromissionis sancto. et ad principem dicitur Tyri, qui similitudinem conditoris amiserat: tu es [*]( 3 *Cant. 1, 5 5 *Luc. 15, 21 15 *Luc. 15, 22 17 cf. Matth. 22, 11-12 20 *Luc. 15, 22 21 *Epb. 1, 13 23 *Ezech. 28, 12-13 ) [*]( 1 pr. seyr QB eir D alt. seyr QB 2 ut et S gentium TVXQ errorem SB illi W pari B 3 similitudinem WQ et] sed S formosa S filiae S, sed cf. p. 145, 3 5 illi autem A caelo Wa.c.m2 7 non e. dign. S 11 sanctis Q 12 hic om. IDB deum hic S se om. W 13 aud. uoc. patr. 2 16 priorem] add. et induite (induit Xm2) eum 2DB,Xm2 s. l. alt. stola Xp.c.. Adam s. Z. m2 Z perd.] amiserat Q 17 stolam quam 2\' stola quae X stolaque W in alia s. l. m2 Q 18 uestS (g in ras. m2) B, om. Q 19 regis 8. l. X 20 ipsius Q eius B eius illius 2 21 in quem credentes X,Bp.c. 22 spiritus D tyri dic. DQ 23 admiserat Wp.c.m2 es] s. Z. Z, exp. QmlBm2, om. S resign. ΔWX sign. cet. )

128
resignaeulum similitudinis et corona decoris, in deliciis paradisi dei natus es.

Esaias quoque de hoc signaculo loquitur: tunc manifesti erunt, qui signantur. hoc signaculum in manu datur, quando opera iustitiae scriptura significat, ut ibi: factum est uerbum domini in manu Aggei prophetae; et ad Hierusalem: ornaui te, inquit, ornamento et inposui tibi armillas circa manus tuas.

rursum ad eum uirum, qui indutus est podere, alius locus signaculi demonstratur: pęrtransi mediam Hierusalem et da signum in frontibus uirorum gementium et dolentium in omnibus iniquitatibus, quae fiunt in medio eorum. quare? ut postea possint dicere: signatum est super nos lumen uultus tui, domine.