Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Itaque, sicut in ceteris parabolis, quae non sunt a saluatore dissertae, quam ob causam dictae sint, solemus inquirere, ita et in hac facere debemus, quare dominus in istiusmodi uerba proruperit et ob quam interrogationem responsionis similitudo prolata sit. scribae et pharisaei mussitabant dicentes: quare hic peccatores recipit et uescitur cum eis? superior quippe sermo praemiserat: erant autem accedentes ad eum omnes publicani et peccatores audire eum.

itaque hinc omnis inuidia, cur, quos legis praecepta damnarent, eorum confabulationem atque conuiuium dominus non uitaret. et haec Lucas; ceterum Mattheus ita loquitur: cum autem discumberent in domo, ecce multi peccatores et publicani uenientes recumbebant cum Iesu et discipulis eius. J [*](1 *Luc. 15, 31 5 cf. Rom. 5, 12 14 *Luc. 15, 2 16 *Luc. 1 15, 1 20 *Hattb. 9, 10—13 1 ) [*](1 et illud-sunt om. Q semp. m. es 2 2 ais] s. I. 2 magis WI ut ais S 8 alt. iusto om. Q 4 conueniri W max. fr. S 5 intrauit WX 6 eius 2DB nusquam Ba.c. numquid S 7 foras W 8 obsiaterit D obsisteret 2 9 leticia W 11 disserte (pr. s eras.) B,Q (ex diseerte), desertae W causa Wa.c.m2 12 pro in s. l. 2 alt. in om. WX modi] s. I. A, modo 2 (corr.) 13 ob om. D responsi D 14. pbariesaei D pharisey B musitabant codd. praeter dX quia D 15 cum eis uesc. A pascit cum eis D quippe] quidem B 16 promiserat W er. aut. acc.] uenerant autem W omnes om. X 17 uolentes aud. QB hinc s. I. 2 19 conuictum lVXQ non s. I. 2 20 mattheus AX matheus cet. loq. ita D discumberint A diacumberet QB 21 domum D multi] om. 2D, s. I. m2 B 22 Iesu] eo Q s. I. et AQ et cum cet. )

113
quod uidentes pharisaei dicebant discipulis eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister \'uester? qui audiens dixit: non necesse habent sani medicum, sed male habentes. euntes autem discite, quid sit: misericordiam uolo et non sacrificium. non ueni I uocare iustos, sed peccatores.