Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et cupiebat saturare uentrem suum de siliquis porcorum, et nemo illi dabat. id, quod in Ezechiele cum increpatione dicitur ad Hierusalem: et factum est in te* peruersum ultra mulieres in fornicatione tua, et post te non sunt fornicatae in eo, quod dedisti mercedes, et mercedes tibi non sunt datae, uidemus in filio minore conpletum.

substantiam suam in regione principis perdidit et post perditas facultates missus ad porcos egestate contabuit. daemonum cibus est ebrietas, luxuria, fornicatio et uniuersa uitia. haec blanda sunt et lasciua et sensus uoluptate demulcent statimque, ut apparuerint, ad usum sui prouocant. quibus ideo luxuriosus adulescens non poterat saturari, quia semper uoluptas famem sui habet et transacta non satiat.

et satanas, cum aliquem sua arte deceperit et proprium ei iugum inposuerit, ultra ad uitiorum abundantiam non procurat sciens esse iam mortuum, sicuti multos idolatras uidemus pannis, miseria, [*]( 6 *Luc. 15, 16 8 *Ezech. 16, 34 ) [*]( 1 tales LI fata D 2 pecodum WXa.c.m2,D peccorum (pr. c eras.) 2 saginatiori Wp.c.m2 saginatione IQ,Xp.c. sagione D 3 quadam] s. l. 2 quasi quadam m2 X hostiae ZQ 4 efficit D,Za.c.m2 fecit WXQ 5 pasceretur (ur del. m2) W porcos om. D immolando B eis J ei cet. 6 saturari DQB implere S 7 id] id est W in QB ezhechiele X ezechihel 2 (ezechihelc m2), D hiezechiele Q iezechiele B 8 Hier.] hisrahelem D israel 2 9 in f. t.] quae (om. 2DB) ante fornicationem tuam 2DBg pos W 10 non om. S 11 et mercedes s. I. m2 B uidimus X 12 qui subst. Q princ. reg. D perdit W 14 demonium D ebrietas] s. I. m2 X, om. VQ 15 sensum W,Xa.c.m2,Q uoluptatem 2,Xp.c.m2 uoluntate D 16 apparuerit D sui] sutl B (corr.) 17 luiurioeis 2 (corr.) saturare Wa.c.m2 18 transacto J satbanas Bp.c.,2a.c. cum al.] quem Q 19 inp. iug. codd. praeter J 20 ad] ei (in ras. m2) B 20 ab. uit. s abundantia D non proc. om. Q 21 sicut X idololatrias (alt. i exp.) X idololatras S uidimus Q pannis A,W (pr. n del. m2) panis cet. misera Qp.r. et egest. Z,D(eie-),B )

122
egestate confectos. hi sunt, in quibus propheticus sermo conpletur: omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis et non accepisti mercedes.

possumus autem et aliter siliquas interpretari. daemonum cibus est cafmina poetarum, saecularis sapientia, rhetoricorum pompa uerborum. haec sua omnes suauitate delectant et, dum aures uersibus dulci modulatione currentibus Ijapiunt, animam quoque penetrant et pectoris interna deuinciunt. uerum ubi cum summo studio fuerint ac labore perlecta, nihil aliud nisi inanem sonum et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt: nulla ibi saturitas ueritatis, nulla iustitiae refectio repperitur. studiosi earum in fame ueri, in uirtutum penuria perseuerant.

huius sapientiae typus et in Deuteronomio sub mulieris captiuae figura describitur, de qua diuina uox praecipit, ut, si Israhelites eam habere uoluerit uxorem, caluitium ei faciat, ungues praesecet, pilos auferat et, cum munda fuerit effecta, tunc transeat in uictoris amplexus. haec si secundum litteram intellegimus, nonne ridicula sunt?

atqui et nos hoc facere solemus, quando philosophos legimus, quando in manus nostras libri ueniunt sapientiae saecularis: si quid in eis utile repperimus, ad nostrum dogma conuertimus, si quid uero [*]( 2 *Ezech. 16, 33—34 14 cf. Dent. 21, 10-13 ) [*]( 1 confectos] conficit Q hii WD,Σa.r. 2 tu-4 mere. om. Q 3 uerba et non-mercedes ex TJulgata inepte interpolata (cfp. 121, 11) iudicat JEngelbrecht 4 et om. D 5 sapientiae D 6 rethoricorum ZWXQ retor- LJDB omnis A homines (in ras. m2) B 7 nerbis Q 8 capiunt] seq. ras. 7 liti. 2 pectoris] ex peccatores X peccatoris W deuincunt Q,2p.r.Ba.c.m2 dininciunt W 9 cum] c5 Q 10 sermonem (sermonis m2) Q crepitum WQ,Xa.c. 11 saturitatis WX,D (corr.) ueritas X ref. iust. S 12 reper. Q studiose W eorum B in fame ueri] infames uel Q alt. in] et ZDB 13 penuriae W pers. pen. B et om. B 14 mul. capt. fig.] muliere captiua Q 15 praecepit W,Ba.c.m2 israelites si 2 israhelitis WX hisrahelitas D israhelita Q 16 ungues presecet (un ml, reliqua m2 in ras.) B persecet D et pilos XD auferet W 17 amplexus (u m2 in ras.) B 18 nonne ex non m2 2 atqui scripsi itaque codd. hoc om. WQ 19 philosophus (n m2 in ras.) W 20 si in ras. Bm2 21 reperimus Q nostram docgma W si in ras. Bm2 )

123
superfluum, de idolis, de amore, de cura saecularium rerum, haec radimus, his caluitium indicimus, haec in unguium morem ferro acutissimo desecamus.

unde et apostolus prohibet, ne in idolo quis recumbat, dicens: uidete autem, ne haee licentia uestra offendiculum fiat infirmibus. si enim quis uiderit eum, qui habet scientiam, in idolio . recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta et peribit, qui infirmus est, in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est?

nonne tibi uidetur sub aliis uerbis dicere, ne legas philosophos, oratores, poetas, ne in eorum lectione requiescas? nec nobis blandiamur, si his, quae sunt scripta, non credimus, cum aliorum conscientia uulneretur et putemur probare, quae, dum legimus, non reprobamus. alioquin quale erit, ut aestimemus apostolum eius, qui uescebatur in idolio, scientiam conprobasse et eum dixisse perfectum, quem sciret de idolothytis manducare? absit, ut de ore Christiano sonet \'Iuppiter omnipotens\' et \'mehercule\' et \'mecastor\' et cetera magis portenta quam numina.

at nunc etiam sacerdotes dei omissis euangeliis et prophetis uidemus comoedias legere, amatoria bucolicorum uersuum uerba cantare, tenere Vergilium [*]( 4 *I Cor. 8, 9—11 ) [*]( 2 indicimus A induc. 2DB incid. cet. morem AQ more cet. 4 idolo JX dolo W idolio cet. recumbet X 5 inflrmibus A WX infiimis cet..6 idolio] pr. i ex e uel. o m2 W 8.mand.] edendum WXQ idototyta A W,Xa.c. -lotita QB -latita (tita exp. D) D,2 (idolothita m2). 9 tua] seq. ras. 2.-3 litt. B 11 alt. ne] nec Q,B (in ras. m2), Xp.c. in in ras. m2 B 12 his] in his Q in eis ZDB 13 uulneratur 2 etreprob.] in mg. inf. 2 14 putemus 2D alioqui S 15 extimemus B aestimamus 2 existimemus D 16 idolio] ex idolia X idola W hydolio (h eras.) B sciencias W conscientiam DB conscientia 2 conpro-. bare Q 17 scire B de om. W idolothytis. X -lothitis D -loti(y)tis. AWQ ydolotitis B -liotitis (-lothitis m2) 2 18 me ercule 2W mi (in., ras. m2) ercule B me erculem D me ecastor 2 (e eras.), D mi (m. ras. m2) castor B 19 nomina Aa.c.2W 20 missis 2a.c,m2 uid. nunc Q 21 canere S uergiliuin AX uirg- cet. )

124
et id, quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere uoluntatis. cauendum igitur, ne captiuam habere uelimus uxorem, ne in idolio recumbamus; aut, si certe fuerimus eius amore decepti, mundemus eam et omni sordium horrore purgemus, ne scandalum patiatur frater, pro quo Christus est mortuus, cum ex uoce Christiani carmina in idolorum laudes conposita audierit personare.