Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et ipse coepit egere et abiit et coniunxit se uni de principibus regionis illius. deserto nutricio, qui ad primam uocem bona ei fuerat cuncta largitus, iunxit se principi mundi huius, id est diabolo, rectori tenebrarum istarum, quem nunc inimicum hominem, nunc iudicem iniquitatis, nunc draconem, nunc satan, nunc malleum, nunc perdicem, nunc Belial, nunc rugientem leonem, nunc Leuiathan, nunc tenninim et multis aliis uocabulis scriptura cognominat.

quod autem ait \'uni de principibus: plures esse intellegendum est, qui per istum uolitent aerem et diuersorum fraude uitiorum genus hominum suae subiciant seruituti.