Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et de eo quidem, quod facile exprimi poterat: benedictus, qui uenit in nomine domini, omnium euangelistarum scriptura consentit; de uerbo uero \'osianna3, quia in Graecum non poterant transferre sermonem, sicuti et in \'alleluia\' et in \'amen\' et in plerisque factum uidemus, ipsum Hebraeum posuerunt dicentes \'osianna\'.

Lucas igitur, qui inter omnes euangelistas Graeci sermonis eruditissimus fuit, quippe ut medicus et qui in Graecis euangelium scripserit, quia se uidit proprietatem sermonis transferre non posse, melius arbitratus est tacere, quam id ponere, quod legenti faceret quaestionem.

Ad summam, sicuti nos in lingua Latina habemus et. interiectiones quasdam, ut in exultando dicamus ua\' et in [*]( 6. 7 *Matth. 21,15-16 8 *Matth.21,16.cf.Ps.8,3 11 Matth.21.9etc. ) [*]( 1 prosperare 2WB 2 benedicimus aBD uos WB uobis cet. do- mini] add. et (eras. Σ, s. I. m2 L) LΣWℬB 3 pr. et om. WℬB 4 ad (s. 1. m2) haec indignatos I hac indignatione cummotus (commotos ς) Wg ad hec indignatos commotosque B 5 uiderant W uiderent ς 6 osanna D,La.c.2p.r. ossanna W 7 locuntur WB dicunt 2 ihm (min ras.m2)B respondisse eis D,Bp.c.m2 8 lactentium B 9 cent. sept. dec. WB CXVII cet. 10 psalmum] psalmo 33 ad(s)sertione LΣW,B(corr.) 11 poterit ir 13 uero] autem S osanna D ossanna W 14 sicuti-amen s. I.2 sicuti W sicut cet. pr. et IIx, om. ret. alt. in eras..? 16 osyanna D osienna W omnes om. codd. praeter WB 17 in grecia eu. W in greco eu. B eu. graecis S 18 scrip(b)serat 2W scripsit S quia] qui W se] si D uidet W 19 est arb. L2 est s. 1. m2 S 21 assummam D ad summa W ad summam igitur B linguam latinam (corr. 2) codd. praeter B et ZS, om. cet. 22 in exultando D in om. L2is I Isultando (I is in ras. m2) B insultando W uah 2p.c. alt. in om. 2 )

109
admirando \'papae\' et in dolendo \'heu\' et, quando silentium nolumus imperare, strictis dentibus spiritum coartamus et cogimus in sonandum \'st\', ita et Hebraei inter reliquas proprietates linguae suae habent interiectionem, ut, quando uolunt dominum deprecari ponant uerbum petentis affectu et dicant \'anna domine,\' quod Septuaginta dixerunt \'o domine!