Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ubi autem Septuaginta w et ille \'obsecro* transtulerunt, Aquila et ceteris editionibus w δή interpretantibus, in Hebraeo scribis \'anna\', uerum ita, ut in principio aleph habeat, non heth. ex quo animaduertimus, si ex aleph scribatur anna, significari \'obsecro\', si autem ex heth, esse coniunctionem siue interiectionem, quae apud Graecos ponitur δή et est in aomv δή, cuius interpretationem Latinus sermo non exprimit.