Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Marcus uero ita posuit: clamabant dicentes: osanna, benedictus, qui uenit in nomine domini; benedictum, quod uenit in nomine domini, regnum patris nostri Dauid, osanna in excelsis. Iohannes quoque pari uoce consentit: et clamabant: osanna, benedictus, qui uenit in nomine domini, rex Israhel.

solus Lucas uerbum \'osanna non posuit in reliqua interpretationis parte consentiens: benedictus, qui uenit rex in nomine domini, pax in caelo et gloria in excelsis. igitur, ut diximus, ipsa Hebraea uerba ponenda sunt et omnium interpretum opinio digerenda, quo facilius, quid super hoc sentiendum sit, ex retractatione cunctorum ipse sibi lector inueniat. [*]( 3 *Matth. 2, 23 5 Matth. 2, 15. Os. 11, 1 8 *Matth. 21, 9 11 *Marc. 11, 9—10 15 Ioh. 12, 13 18 Luc. 19, 38 ) [*]( 1 nam L in mg. 3 id] illud 58 4 quoniam] qua W nazaraeus D nazaraeos W nazareus cet. 5 alt. ex WB in cet. 6 uulg. uoc. B 7 inter se (corr. in terra) inter se W 8 praecedebat (corr.) 2W 9 quae om. B osanna Σ,La.c.ℬp.r. ossanna W osianna cet. 11 osanna L2 ossanna W osianna cet. Marcus—14 excelsis om. W clam. dic.] s. l. m2 2, om. L 12 osanna LS osianna (-y- D) cet. 13 in nom. dom.] spatium uacuum in 2 14 osanna L2 osianna (-y- D) cet. 15 quoque] uero S uoci W osanna La.c.Σ ossanna W osianna cet. 17 hoc (exp.) uerbum L osanna L2 ossanna W usianna B osianna cet. 19 in nom. dom. rex 2 rex s. l. m2 S3 20 uerba hebraea S pones ponenda L nobis (iw ras. m2) ponenda 2 22 retractione 2a.c.m2 23 lector] add. qui sequitur (del. m2) B )

106

In centesimo septimo decimo psalmo, ubi nos legimus: o domine, saluum [me fac, o dttmine, beneprospera; benedictus, qui uenit in nomine domini, in Hebraeo legitur: anna adonai, osianna, anna adonai, aslianna; baruch abba basem adonai. quod Aquila, Symmachus, Theodotion et quinta editio, ne quid.in Latino mutare uideamur, ita exprimunt: w δή y.6pts, owaov δή, w svj ϰóριε, εύόδωσον δή εύλογητὸς o ἐρχόμενς ev όνόμαπ ϰυριου.