Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Multi super hoc sermone diuersa finxerunt, e quibus noster Hilarius in commentariis Mathei ita posuit: \'osanna\' Hebraico sermone significatur\'redemptiodomusDauid\'. primum \'redemptio\' lingua Hebraea \'pheduth> interpretatur, deinde \'domus\' \'beth\', \'dauid\' uero in hoc loco non esse nomen insertum omnibus patet. alii opinati sunt \'osanna\' \'gloriam\' dici — porro \'gloria5 \'chabod\' appellatur —, nonnulli \'gratiam3, cum \'gratia\' \'thoda1 siue \'anna\' nuncupetur.