Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

(21.) Septuaginta: et dixi: ecce ego sum, mitte me; Aquila et Theodotion: ecce adsum, mitte me; Symmachus: ecce, mitte me. deus, qui uocauit ea, quae non sunt, quasi sint, et qui dixit: ego sum, qui sum, et alibi: qui est, misit me, quoscumque uocauerit, statim facit subsistere, quoniam omnia, quae absque eo sunt, non sunt.

unde propheta purgatus a uitiis ausus est dicere: ecce ego sum, licet in Latinis codicibus propter interpretum uarietatem \'sum\' non sit adpositum. quidam obseruandum putant, ad quos prophetas \'mittentis\' aut \'missi\' sermo dicatur, quod est Graece \'apostolus\', et hanc esse differentiam nolunt, ut, quicnmque mittantur, et prophetae sint pariter et apostoli, ad quos uero mittentis sermo non ponitur, tantum prophetae sint; quod ego [*](3 Esai. 6, 8 5 Esai. 6, 8 9 Esai. 6, 9 10 Esai. 6, 8 12 cf. Rom. 4, 17 13 Ei. 3, 14 Ex. 3, 14 ) [*]( 3 not. est B 4 responderet 2p.c.m2 respondit B 6 hominem L2 7 fac. eius B eius om. D 8 se] s. I. add. de m22 secundum F sequendi (quendi in ras. m2) B portaret F.Z (corr.) indignum s. I. m2 2 10 dixi ΣΒ dixit cet. sum om. D mitete D 12 uo- cat Bp.c,m2g 13 pr. qui s. 2. 2 14 me] seq. ras. 5 litt. 2 subsistere] add. quae (quod 5) satis daret (claret S) exemplis in uiuente matheo (ex mateo B, matthaeo S) euangelista et (et in s) lazaro IIII (quatriduano s) iam mortuo qui (ex quia B) statim ut sunt uocati a domino et ille sepulchrum auaritiae reliquid(t) et ille suete (iste suae g) mortis Bg 16 in s. Z. 2 17 uarietate L 18 appositum BS putans D prophetans FL,ZB(ex propheta m2) 20 uolnit F, eras. 2, om. S ut] ct L 21 pr. et om. 2 pariter s. I. 2 22 ponitur] sponte D )

103
superfluum puto.

et quia semel ad tractatum istius uocabuli uenimus, sciendum \'Silam\', collegam Pauli, lingua Hebraea \'apostolum\' dici, qui cum eo nonnullas epistulas scribit; et uitiose \'Siluanus\' legitur pro \'Sila\', cum Siluanum in apostolorum Actis nOlI legimus.