Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

(20.) Septuaginta: et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit ad populum istum? Aquila, Theodotion et Symmachus: et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit nobis? de conparatione Esaiae et Moysi, quomodo alius ministerium recusarit, alius ultro se offerens dura perpessus sit, in alio loco disputauimus.

sed ne uideremur aliquid praeterisse eorum, quas Iudaei uocant δευτερώσεις et in quibus uniuersam scientiam ponunt, nunc breuiter illud adtingimus, quare in Hebraeo sit positum: et quis ibit nobis? sicut enim in Genesi dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ita et hic puto dictum: quis ibit nobis? «nobis\' autem quibus aliis aestimandum est, nisi patri et filio et spiritui sancto, quibus uadit, quicumque eorum obsequitur uoluntati?

et in eo quidem, quod unius loquentis persona proponitur, diuinitatis est unitas; in eo uero, quod dicitur \'nobis\', personarum diuersitas indicatur. legimus in Canticis Canticorum uocem sponsi dicentis ad sponsam: surge, ueni, proxima mea, sponsa mea, columba mea, quia ecce hiems transiit, pluuia abiit sibi. quando enim anima in cogitationum tranquillitate consedit, quando supra petram fundata [*]( 1 Esai. 6, 8 Esai. 6, 8 3 Esai. 6, 8 13 Gen. 1, 26 20 *Cant. 2, 10—11 23 cf. Matth. 7, 24-25 etc. ) [*]( 1 respondebimus BS -demus cet. 4 et] aut FSB 5 aquila et SBS et audiui-dicentis s. l. B 6 et] aut FSB nobis] seq. ras. 6 liit. S 8 recusaret FΣ,Ba.c. recusauerit S 9 sed] s. I. S, om. L uideamur S eor. praet. S earum S 10 quas] quos (quae m2) B uoc. deuterosis L,Za.c.B uoc. deuteron uel deuterosis FS,Ip.c. deuteron uoc. deuterosis D 11 illud s. I. L attingamus S 14 et s. I. L puto s. l. m2 F et quis S 15 extimandum B extimandus D 18 est LZ et cet. unitatis S,Fp.c.m2 unitatis est B 19 canticis] cantica L,2 (corr.), B 20 dicentis om. B sponsam] sponsa D ueni om. D 21 spousa] speciosa S 22 habiit S (corr.), B cogitatione tranquillitatem cocld. praetcr BS 23 consedit S consistit B consentit (s. l. Σ) cet. sentit S )

102
est et fides eius alta radice fixa est, uniuersi temptationum fluctus sibi pertranseunt et ei non peatranseunt, qui temptatur.

notandum autem, quomodo ad ld, quod dominus dixerat: quem mittam et quis ibit nobis? propheta ex parte responderit: ecce ego, mitte me et sequenti tacuerit intellegens nullum hominum dignum esse, qui deo pergeret et omne iter suum eius faceret esse, qui mitteret. quam humilitatem dominus aduertens, quod se secundis putaret indignum, imperauit sequentia dicens: uade.