Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

(20.) Septuaginta: et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit ad populum istum? Aquila, Theodotion et Symmachus: et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit nobis? de conparatione Esaiae et Moysi, quomodo alius ministerium recusarit, alius ultro se offerens dura perpessus sit, in alio loco disputauimus.

sed ne uideremur aliquid praeterisse eorum, quas Iudaei uocant δευτερώσεις et in quibus uniuersam scientiam ponunt, nunc breuiter illud adtingimus, quare in Hebraeo sit positum: et quis ibit nobis? sicut enim in Genesi dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ita et hic puto dictum: quis ibit nobis? «nobis\' autem quibus aliis aestimandum est, nisi patri et filio et spiritui sancto, quibus uadit, quicumque eorum obsequitur uoluntati?