Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

siue igitur calculum siue carbunculum lapidem accipimus, in calculo diuini sermonis ueritas et rigor, in carbunculo lucens doctrina et manifestamonstratur; eloquia enim domini eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum et alibi: mandatum domini lucidum, inluminans oculos.

quod autem ait: in manu habebat carbonem, manum intellegamus operationem, ut ibi: in manu linguae mors et uita et in psalmo: cadent in manu gladii. aut certe uere manus apparuit, ut per similitudinem humanae formae, dum manus cernitur porrigentis, propheta non timeat; iuxta quod et ipsum deum et angelos in humanas uidimus mutasse formas, ut metus uidentibus demeretur.