Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

(17.) Septuaginta: et missum est ad me unum de seraphim; Aquila et Theodotion: et uolauit ad me unum de seraphim; Symmachus: et uolauit ad me unus de seraphim. cotidie ad nos mittitur seraphim, cotidie ingemescentium atque dicentium: o miser ego, quoniam conpunctus sum, ora purgantur et, cum a peccatis fuerint liberati, praeparant se ministerio dei.

quod autem ceteri interpretes pro \'missum esse\' \'uolasse\' dixerunt, intellege uelocem diuini sermonis aduentum super eos, qui digni societate illius iudicantur. in genere quoque diuersitas est. Septuaginta, Aquila et Theodotion seraphim neutro genere transtulerunt, Symmachus masculino. nec putandum sexum esse in uirtutibus dei, cum etiam ipse spiritus sanctus secundum proprietates linguae [*](3 *Esai. 6, 6 7 *Esai. 6, 5 ) [*](F = Veronensis XVI. 14 s. IX. ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*]( 2 = Tnricensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](B =■ Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*](S = Vindobonensis lat. 746 s. XIII. ) [*]( 2 ad damasum B ad papam damasum de seraphym (-im, -in) et de calculo et de quia ibit nobis FL2 ad damasum de seraphin et calculo DS; Eieronymi nomen exhibent tituli in omnibus codd. 3 Septuaginta om. B missus BS unus BS 4 seraphym F seraphin DS syraphin L teodocion B theudotion LD et uolauit-symmachus S, om. codd. 5 unus ad me FLS 6 seraphim FB,Sp.c.m2 seraphin cet. (sic fere saepius) mitt. ad nos B ingemiscentium S ut (eras. 2) gemescentium F2 7 o miser ego] omis ergo D 9 praeperant se 2 praeparantur B mysterio D misterio B(corr.) in ministerio S 10 pro missum LD,2i.t. per missum F praemissum B praetermissum 2 mg. m2 praedictum S esse 2 mg. m2 est 2i.t. dixerint Si seq. ras. 8-9 litt. 2 11 societati Ba.c.m2 iudicantur] in ras. m2 B 13 et om. 2 theudotion LD symachus F simmachus L,2 (mm ex m), simachus S simmacns B 14 dei exp. 2 15 proprietatis L,2a.c.m2, D proprietatem DS ) [*]( LIV. llieron. Epist. 1. ) [*]( 7 )

98
Hebraeae feminino genere proferatur \'ruach\', Graece neutro xo πνεύμα, Latine masculino \'spiritus\'.

ex quo intellegendum est, quando de superioribus disputatur et masculinum aliquid\' seu femininum ponitur, non tam sexum significari, quam idioma sonare linguae; siquidem ipse deus inuisibilis et incorruptibilis omnibus paene linguis profertur genere masculino, et cum in eum non cadat sexus.

illorum quoque, pius licet, attamen coarguendus error, qui in orationibus et oblationibus suis audent dicere: \'qui sedes super cherubim et seraphim\'. nam et super cherubim scriptum est sedere deum. ut ibi: qui sedes super cherubim, ostendere, super seraphim uero sedere deum nulla scriptura commemorat, et ne ipsa quidem seraphim circa deum stantia excepto praesenti loco in scripturis omnibus inuenimus.