Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et clamabant alter ad alterum: pulchre positum alter ad alterum. quidquid enim in ueteri legimus testamento, hoc. idem et in euangelio repperimus et, quod in euangelio fuerit lectitatum, hoc ex ueteris testamenti auctoritate deducitur; nihil dissonum, nihil diuersum est. [*]( 2 *Esai. 6, 2 8 *Esai. 41, 22-23 12 *Esai. 6, 2 19 *Esai. 6, 3 1 fuerit W, add. in cet. 2 ministerium W,Bp.c.m2 my(i)sterium cet. condo cael. S cond.] add. sequitur FDBS,Σ s.l. m2 3 pedes lY, add. eius cet. suas L 4 quippe] quoque DBS quis scire FL2 5 futurum sit D 6 secuntur W uita] ura D suisum FD sit futura S 7 pos W 8 condensus W adnuntiante FL (corr.) nuntiate B 9 in nou. W nonissima cet. dico W 10 significas (corr. m2) F, om. 2 13 et ex W 15 diuersa W spat. terr. DS 17 susceperit (pr. e ex i m2) L susciperet 2 18 in del. B faciem LB,Z (corr.) pedesque Bp.c.m2 extexerunt W 19 clamabat Fp.c. positum est (est s. l. m2 B) BS alterum] add. sanctns sanctus sanctus FL,Z (corr.) 20 legimus om. W 21 pr. et] eras. 2, om. LW repp.-alt. eu. om. W reperimus 2S 22 ex W in cet. ueteri FL,Za.c.m2 testamento F nihil] add. in eis W 23 dissonum est B diuisum (ex diusum) F ) [*]( 6* )

84

Et dicebant: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth. in ambobus testamentis atrinitas praedicatur. quod autem sabaoth et saluator noster dicatur, accipe exemplum in uicesimo tertio psalmo: uirtutes, quae domino ministrabant, ad caelestes alias fortitudines proclamabant, ut pandant ianuam domino reuertenti: tollite portas, principes, uestras — sine, ut Aquila interpretatur, adtollite, portae, capita uestra — et introibit rex gloriae.

rursum illae, quia indutum carne conspiciunt, nouo mysterio stupefactae interrogant: quis est iste rex gloriae? accipiuntque responsum: dominus uirtutum ipse est rex gloriae, quod in Hebraeo scribitur: \'dominus sabaoth\'. sciendumque, quia, ubicumque septuaginta interpretes \'dominum uirtutum\' et \'dominum omnipotentem\' expresserint, in Hebraeo sit positum \'dominus sabaoth\', quod interpretatur Aquila \'dominus militiarum\'. dominus quoque ipse hic quattuor litterarum est, quod proprie in deo ponitur: iod he iod he, id est duobus IA, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum dei nomen efficiunt.