Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nulli dubium, quin in sacris uoluminibus, ex quorum lectione uniuersa hominum uitia purgantur. de eo uero, quod sequitur \'principium oris eorum\', quomodo possit ad scripturas referri, uereor, ne, [*]( 5 *Luc. 12, 49 8 cf. Luc. 24, 27. 31 10 *Luc. 24, 32 11 cf. Deut. 4, 24 12 cf. Ezech. 8, 2 13 *Ps. 11, 7 ) [*]( 1 et] ut S primo DS 2 quod F,Ia.c.m2 3 in] s. l. m2 2, om. FWD hebraicorum L,2 (a ex e) iudaeorum W inuenimus] add. interpretatur ardor S add. ardor S 4 alt. aut—inc.] de quo S 5 quod D hoc om. codd. praeter W ait om. S 6 super W in cet. quam] quem DS,Zp.c. quae (quaem m2) F quae (in mg. m2 uel quem) B ut iam L2 7 de (om. F2DS) duobus discipulis FLSDS dom. script. S > aperuit Z 8 moyse 2S,Bp.c.m2 9 sunt s. I. 2 dix. s. I. 2 10 ardens (ens in ras. m2 seq. ras. 4-5 litt.) 2 ard. er. i. nob. F (seq. ras. 6 litt.) DS in uia cum LW dum loqueretur in uia et (praeter dum add. m2 s. 1. 2) cet. 11 adaperiebat W aperiret cet. 12 ezechiel F2 ezechihel D 13 uid. esse BS ignis Bp.c.m2 15 terrae purg. W probatum cet., cf. p. 38, 1 septuplo D septulum 2 16 de o. scr. si B si om. D scr. omn. DS 17 si ante -ergo add. Engelbrecht comma post salutare ponens sit om. L 18 quin] quam in L (con\'.) quam F,2 a.c.m2 qui W 19 de eo] ideo W uero] s. l. m2 Σ, om. W ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I. ) [*]( 6 )

82
si dicere coeperimus, non tam interpretari, quam uim scripturis adferre uideamur.

initium oris et communis eloquii et hoc omne, quod loquimur, Hebraeam linguam, qua uetus testamentum scriptum est, uniuersa antiquitas tradidit. postquam uero in fabricatione turris per offensam dei linguarum diuersitas adtributa est, tunc sermonis uarietas in omnes dispersa est nationes. igitur et incendium et initium oris in duobus animaduertitur testamentis, quae circa deum stare non mirum est, cum per ea dominus ipse discatur.

\'Sex alae uni et sex alae alteri\' Victorinus noster duodecim apostolos interpretatus est. nos possumus et duodecim lapides altaris, quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas, ex quibus sacerdotis insigne constructum est, accipere, quas et Ezechiel memorat et Apocalypsis non tacet. quorum quid uerum sit, deus uiderit; quid uerisimile, in sequentibus exponemus.

Et duabus quidem uelabant faciem et duabus uelabant pedes et duabus uolabant. uelabant faciem non suam, sed dei. quis enim eius potest scire principium, quid, antequam istum conderet mundum, in rerum [*](5 cf. Gen. 11, 1-9 10 *Esai. 6, 2 11 cf. III Reg. 18,31-32 12 Deut. 27, 5 cf. Ex. 28, 17-21. 39, 10-14 14 cf. Ezech. 28, 13 cf. Apoc. 21, 19=20 17 *Esai. 6, 2 ) [*](1 uim] s. 1. L uis F scriptis W 2 afferri L2 inferre DBS inferri F uideam (corr. vnU) F pr. et] sed L,2 (corr.) 3 omne] comune S hebrea lingua FLZD,Bp.r. hebree linguae S neteri D 4 uniuersa del. m2 B antiquitus FL,2\\corr.),Bp.c.m2 5 diu. ling. 2 6 tributa S uarietas] in ras. m2 B diuersitas uel uarietas S diuersitas saluari etas D in omnes in ras. m2 B omnis W nat. disp. est DS nat. (in ras. m2) disp. est nat. (nat. del. m2) B 8 deum] dominum W dfii F 9 ipse dom. D ipse om. FSS dicatur F 10 alt. alae om. F noster] inter FD in S noster in B 12 lapidem D 13 sacerdotes FWD insigne L insigne diadema (diadema s. l. add. m2 2) cet. est s. l. B 14 quas scripsi quod W quos cet. et] s. 1. 2, om. S ezechihel 2 zechiel W hiezechihel D memorauit L commemorat S 15 in] s. 1. m2 2, om. L 16 eiponamus F2 exponam L 17 ante pr. et add. sequitur FDBS 19 eius sc. pot. D pot. sc. eius W 20 istud W in rerum W,B (in ras. m2) iterum FL2D interim S )

83
I fuerit aeternitate, quando thronos, dominationes, potestates, \' angelos totumque ministerium caeleste condiderit?

et duabus uelabant pedes: non suos, sed dei. extrema quippe eius scire quis potest? quid post consummationem saeculi sit futurum, quid, postquam genus hominum fuerit iudicatum, quae sequatur uita, an rursum alia futura sit terra et post transitionem alia rursum elementa uel alius mundus solque condendus sit. priora adnuntiate mihi et, in nouissimo quae futura sunt, et dicam, quia dii estis, ait Esaias significans neminem posse, quid ante mundum fuerit et quid post mundum futurum sit, enarrare. et duabus uolabant :

media tantum cognoscimus, quae ex scripturarum nobis lectione panduntur: quando mundus factus sit, quando plasmatus homo, quando diluuium, quando lex data sit, ut ex uno homine uniuersa terrarum spatia conpleta sint et in extremo tempore dei filius pro nostra salute sumpserit carnem. cetera uero, quae diximus, ista duo seraphim in facie pedibusque texerunt.