Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sequitur: et seraphim stabant in circuitu eius: sex alae uni et sex alae alteri. et duabus quidem uelabant faciem et duabus uelabant pedes et duabus uolabant. et clamabant alter ad alterum et dicebant: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth, plena est uniuersa terra gloria eius.

uolumus scire, quae sint seraphim stantia in circuitu dei; quae sex alae unius et simul iunctis duodecim; quomodo duabus uelent faciem et duabus pedes et duabus uolent, cum superius in circuitu dei stare dicantur, aut quomodo stent in circuitu, cum duo sint; quid sit illud, quod alter ad alterum clamitent et ter sancti nomen ingeminent; quomodo superius domus plena gloria et nunc terra esse dicatur.

quae cum non minimum puluerem moueant et prima statim fronte difficultatem interpretationis obiciant, in commune dominum deprecemur, ut mihi quoque de altari [*](5 *I Tim. 3, 14—15 8 *Esai. 6, 2-3 22 cf. Esai. 6, 6 ) [*](1 in om. W 2 uero] autem W 3 nos sumus FL2B 4 eius 2 (8. l. m2), DBS, om. cet. fidem F firmam L,2 (corr.) 5 retineamus L2 haec—te om. W 6 scribo uobis S dico 2 in domo dei op. te conu. S,D (te ante in) 7 nersari W domini FLZ qui W est s. l. F2 8 Seq.] in mg. add. m.2 B, om. L2W 9 alt. alae om. F et duabus-faciem om. W 10 pr. dnabus] dna W 11 alter] ex aliter W ad s. l. B et dicebant om. DS 12 dominus WD deus L dominus (s. l. 2) dens cet. 14 circuitus B dei] eius 2 alae] s. l. m2 2, om. L 15 iunctis scripsi iuncti W adiunctae cet. iunctae S uelent W,Bp.c.m2 uelabant cet. 16 uolent] ex uolabant m2 B uolent et duabns quidem uelabant faciem W (cf. ad lin. 9) 17 sint] add. et alibi nolent FDBS,2mg. 18 alter] altera D et ter W,Bp.c.m2 et cet. 19 gloria 8 2 20 quae] quẽ S moneat FL2D 21 interpretatis. L,2a.c.m2 obiciat Lp.c. 22 deum 2B precemur LZB )

81
carbo mittatur et omni peccatorum sorde detersa primum possim dei sacramenta conspicere, dehinc enarrare, quae uidero.

seraphim, sicut in interpretatione nominum Hebraeorum inuenimus, aut \'incendium\' aut \'principium oris eorum\' interpretantur. quaerimus, quid sit hoc incendium. saluator ait: ignem ueni mittere super terram et quam uolo, ut arde! duo discipuli, quibus in itinere scripturas dominus aperuerat a Moysi et omnibus prophetis incipiens, postquam reserati sunt oculi eorum, cognoscentes eum dixerunt ad alterutrum: nonne cor nostrum erat in nobis ardens, in uia cum adaperiebat nobis scripturas?