Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sequitur: et regem dominum sabaoth ego uidi oculis meis. aiunt Iudaei Esaiam a maioribus suis idcirco interemptum, quia, cum Moyses posteriora dei uiderit, hic dominum sabaoth oculis carnalibus uidisse se scribat, super hoc deo dicente: nemo faciem meam uidebit et uiuet.

quos interrogabimus, quomodo se deus in lege aliis prophetis in uisione et somnio dicat ostendi, Moysi uero facie ad faciem conloqui, et quomodo stet illa sententia: nemo faciem meam uidebit et u i uet, cum facie ad faciem se ad Moysen locutum esse fateatur. respondebunt utique secundum possibilitatem humanam deum uisum, non ut est, sed ut uoluit se uideri. quibus et nos dicemus eodem modo et ab Esaia esse uisum restante summa, ut Moyses deum aut uiderit aut non uiderit.

uidit: ergo et Esaias uidisse se dicens inpie est interfectus a [*]( 7 *Esai. 6, 5 9 cf. Ex. 33, 20-23 11. 14 *Ex. 33, 20 \' 13 cf. Ex. 33, 11 ) [*]( 1 protestatur S populos W 2 non (eras.) agens L agens non S sed et B nec W quia] qui 2 (corr.), S 3 habeat LDS habebat cet. 5 nec WDS 6 ac] s. l. m2 F hac (corr.) LS et WB misericordiae W parte ZB 7 Seq.] s. l. m2 Z, om. LW 8 oculis meis addidi (cf. supra p. 74, 9), om. codd. 9 contemptum D 10 dom. 8. 1. 2 oc. carn.] s. 1. 2, om. L se om. W scripsit B 12 interrogabimus S interrog∗∗∗∗∗∗ (si interrogemus m2) B interrogauimus cet. se] om. WB posse (corr.) F deum D 13 uisionem W somno F2S,Ba.c.m2 se (s. L m2 B) dicat WB ad faciem s. l. L 15 pr. ad in ras. B alt. adj cum B 16 fatetur F sec.] iuxta FDS 17 alt. ut s. l. 2 18 dicemus W dicimus cet. eod. modo] 8. l. m2 Z, om. FL alt. et 1V, om. cet. ita uisum esse FLZ 19 pr. aut] s. l. m2 Z, om. L 20 uidit] si uidit, uidit S esayas (s. l. qui m2) B isaias qui S se add. m2 Z )

91
uobis, quia deus uideri potest. non uidit: interficite et Moysen cum Esaia, quia eiusdem mendacii reus est dicens se uidisse eum, qui uideri non potest. quemcumque in expositione eius loci super Moysi habuerint intellectum, etiam nos ad Esaiae temperabimus uisionem.

Sequitur: et missum est ad me unum de seraphim et in manu sua habebat carbonem, quem forcipeacceperatdealtari. ettetigitos meum et dixit: ecce tetigit hoc labia tua et auferet iniquitates tuas et peccata tua circumpurgabit. secundum omnes editiones, quas supra exposuimus, siue duo testamenta intellegere uolueris siue aliquas apparitrices in caelestibus uirtutes siue in signum captiuitatis umbram quandam futurae ueritatis praefiguratam, nunc accipe seraphim.