Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ab Ozia quippe, sub quo prophetare orsus est, usque ad Sedechiam, qui extremus regnauit et qui caecus in Babylonem ductus est. fuisse reges undecim et duodecimum Godoliam, quem constituerat rex Babyloniae super terram. quem interfecit Ismahel filius Nathaniae inter medias epulas, reliquiarum patriae parricida, et has esse duodecim alas, e quibus quattuor faciem suam uelent, sicut in nonnullis exemplariis inuenitur, quattuor uolent, quattuor pedes suos contegant.

ex his quippe duodecim regibus quattuor tantum iustos fuisse reges: Oziam, Ioatham, Ezechiam et Iosiam, qui sublimes per singulas captiuitates glorificare audeantdeum: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth. reliquos uero propter peccata uelare faciem et alios, quia in captiuitatem ducti sunt, pedum celare uestigia. superliminare nero sublatum et domum inpletam fumo, sicut supra diximus, euersionem Hierusalem et incendium templi exposuit.

Et ut, quia semel eius coepi referre sententiam, etiam ea, quae necdum a me sunt tacta, contingam, forcipem, de qua altaris carbo conprehensus est, et labia purgata propriam Esaiae adseruit passionem, qua sub Manasse interfectus est [*]( 1 cf. Hier. 1, 2-3 2 cf. IV Eeg. 25, 7. Hier. 39, 7 4 cf. IV Reg. 25, 22. Hier. 40, 7 5 cf. IV Reg. 25, 25. Hier. 41, 2 12 *Esai. 6, 3 18 cf. Esai. 6, 6-7 ) [*](1 nabuc. B naboc. F nabog. W hozia B otia D 2 orsus e. pr. S sedecchiam W sedeciam D,La.c. 3 est s. l. m2 S 4 regis W constituit D 5 babilonie fbabilonis m2) B baby(i)lonis FDS ismael S 6 mathaniae W nathanihel LS nathanahel FDS natanahel (natanihe m2) B pariae (corr.) LS paricida S paracida W 7 esse has B 8 suam om. FDBS exemplaribus W,Σp.c.Bp.c.m2 9 uolant W suos L,2(eras.\\ W, om. cet, his] quibus DS 10 tantum quattuor W reges om. FDS iotham S iohatan B 11 osiam F singulos B ciuitates S 12 glor. deum (seg. ras. 4 litt. S) audeant FS glorificari audiant deum W audeant glor. deum S dom.] add. deus codd. praeter WD 13 pecc. sua S 14 qui B captiuitate B caelare W uelare cet. 15 impleta W sicut s. l. S 16 Hierusalem] israhelQ (tt exp.) L 17 ut om. S coepere ferre W cepi ferre S 18 ea om. S acta F contingamus g 19 conpreliendens W propria W 20 adserunt 1V qua] et qua S que (corr.) B )

88
rege. et tunc uere purgatis labiis dixit ad dominum: ecce ego, mitte me, et dixit: o miser ego, quoniam conpunctus sum!